previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


Philotan sicut recentibus sceleris eius vestigiis iure adfectum supplicio censuerant milites, ita, postquam desierat esse, quem odissent, invidia in misericordiam vertit. [2] Moverat et claritas iuvenis et patris eius senectus atque orbitas. [3] Primus Asiam aperuerat regi, omnium periculorum eius particeps semper alterum in acie cornu defenderat, Philippo quoque ante omnes amicus et ipsi Alexandrotam fidus, ut occidendi Attalum non alio ministro uti mallet. [4] Horum cogitatio subibat exercitum, seditiosaeque voces referebantur ad regem. Quis ille haud sane motus satisque prudens, otii vitia negotio discuti, edicit, ut omnes in vestibulo regiae praesto sint. [5] Quos ubi frequentes adesse cognovit, in contionem processit. Haud dubie ex [p. 199] conposito Atarrhias postulare coepit, ut Lyncestes Alexander, qui multo ante quam Philotas regem voluisset occidere, exhiberetur. [6] A duobus indicibus, sicut supra diximus, delatus tertium iam annum custodiebatur in vinculis. Eundem in Philippi quoque caedem coniurasse cum Pausania pro conperto fuit, sed quia primus Alexandrum regem salutaverat, supplicio magis quam crimini fuerat exemptus: [7] tum quoque Antipatri soceri eius preces iustam regis iram morabantur. Ceterum recruduit suppuratus dolor: quippe veteris periculi memoriam praesentis cura renovabat. [8] Igitur Alexander ex custodia educitur iussusque dicere, quamquam toto triennio meditatus erat defensionem, tamen haesitans et trepidus pauca ex his, quae conposuerat, protulit, ad ultimum non memoria solum, sed etiam mens eum destituit. [9] Nulli erat dubium, quin trepidatio conscientiae indicium esset, non memoriae vitium. Itaque ex iis, qui proximi adstiterant, obluctantem adhuc oblivioni lanceis confoderunt. [10] Cuius corpore ablato rex introduci iussit Amyntam et Simian: nam Polemon, minimus ex fratribus, cum Philotan torqueri conperisset, profugerat. [11] Omnium Philotae amicorum hi carissimi fuerant, ad magna et honorata ministeria illius maxime suffragatione producti, memineratque rex, summo studio ab eo [p. 200] conciliatos sibi, nec dubitabat huius quoque ultimi consilii fuisse participes. [12] Igitur queritur olim sibi esse suspectas matris suae litteris, quibus esset admonitus, ut ab his salutem suam tueretur: ceterum se invitum deteriora credentem nunc manifestis indiciis victum iussisse vinciri. [13] Nam pridie, quam detegeretur Philotae scelus, quin in secreto cum eo fuissent, non posse dubitari. Fratrem vero, qui profugerit, cum de Philota quaereretur, aperuisse fugae causam. [14] Nuper praeter consuetudinem officii specie amotis longius ceteris admovisse semctipsos lateri suo nulla probabili causa, seque mirantem, quod non vice sua tali fungerentur officio, et ipsa trepidatione eorum perterritum strenue ad armigeros, qui proxime sequebantur, recessisse. [15] Ad haec accedere, quod, cum Antiphanes, scriba equitum, Amyntac denuntiasset, pridie quam Philotae scelus deprehensum esset, ut ex suis equis more solito daret iis, qui amisissent equos, superbe respondisset, nisi incepto desisteret, brevi sciturum, quis ipse esset. [16] Iam linguae violentiam temeritatemque verborum, quae in semetipsum iacularentur, nihil aliud esse quam scelesti animi indicem ac testem. Quae si vera essent, idem meruisse eos, quod Philotan, si falsa, exigere ipsum, [17] ut refellant. Productus deinde Antiphanes de equis [p. 201] non traditis et adiectis etiam superbe minis indicat. [18] Tum Amyntas facta dicendi potestate : ‘Si nihil,’ inquit, ‘interest regis, peto, ut, dum dico, vinculis liberer.’ Rex solvi utrumque iubet desiderantique Amyntae, ut habitus quoque redderetur armigeri, lanceam dari iussit. [19] Quam ut laeva conprehendit, evitato eo loco, in quo Alexandri corpus paulo ante iacuerat: ‘Qualiscumque,’ inquit, ‘exitus nos manet, rex, confitemur prosperum tibi debituros, tristiorem fortunae inputaturos. [20] putaturos. Sine praeiudicio dicimus causam liberis corporibus animisque: habitum etiam, in quote comitari solemus, reddidisti. Causam non possum us, fortunam timere desinemus. [21] Et, quaeso, permittas mihi id primum defendere, quod a te ultimum obiectum est. Nos, rex, sermonis adversus maiestatem tuam habiti nullius conscii sumus nobis. Dicerem iam pridem vicisse te invidiam, nisi periculum esset, ne alia malignius dicta crederes blanda oratione purgari. [22] Ceterum etiam si militis tui vel in agmine deficientis et fatigati vel in acie periclitantis vel in tabernaculo aegri et vulnera curantis aliqua vox asperior esset accepta, merueramus fortibus factis, ut malles ea tempori nostro inputare quam animo. [23] Cum quid accidit tristius, omnes rei sumus: corporibus nostris, quae utique non odimus, infestas admovemus manus: parentes, liberi si occurrant, et ingrati et invisi sunt. Contra cum donis honoramur, cum praemiis onusti revertimur, [p. 202] quis ferre nos potest? [24] quis illam animorum alacritatem continere? Militantium nec indignatio nec laetitia moderata est: ad omnes adfectus impetu rapimur. Vituperamus laudamus, miseremur irascimur, utcumque praesens movit adfectio: modo Indiam adire et Oceanum libet, modo coniugum et liberorum patriaeque memoria occurrit. [25] Sed has cogitationes, has inter se conloquentium voces signum tuba datum finit: in suos quisque ordines currimus, et, quidquid irarum in tabernaculo conceptum est, in hostium effunditur capita. [26] Utinam Philotas quoque intra verba peccasset! Proinde ad id revertar, propter quod rei sumus. Amicitiam, quae nobis cum Philota fuit, adeo non eo infitias, ut expetisse quoque nos magnosque ex ea fructus percepisse confitear. [27] An vero Parmenionis, quem tibi proximum esse voluisti, filium omnes paene amicos tuos dignatione vincentem cultum a nobis esse miraris? [28] Tu, hercules, si verum audire vis, rex, huius nobis periculi es causa. Quis enim alius effecit, ut ad Philotan decurrerent, qui placere vellent tibi? Ab illo traditi ad hunc gradum amicitiae tuae ascendimus: is apud te fuit, cuius et gratiam expetere et iram timere possemus. [29] Si non propemodum in tua verba, at tui omnes te praeeunte iuravimus, eosdem nos inimicos amicosque habituros esse, quos tu habe- [p. 203] res. Hoc sacramento pietatis obstricti aversaremur scilicet, [30] quem tu omnibus praeferebas ! Igitur, si hoc crimen est, paucos innocentes habes, immo, hercules, neminem. Omnes enim Philotae amici esse voluerunt, sed totidem, quot volebant esse, non poterant. Ita, si a consciis amicos non dividis, ne ab amicis quidem separabis illos, qui idem esse voluerunt. [31] Quod igitur conscientiae adfertur indicium? Ut opinor, quia pridie familiariter et sine arbitris locutus est nobiscum. At ego purgare non possem, si pridie quicquam ex vetere vita ac more mutassem. Nunc vero, si, ut omnibus diebus, illo quoque, qui suspectus est, fecimus, consuetudo diluet crimen. [32] Sed equos Antiphani non dedimus, et pridie, quam Philotas detectus est. Hie mihi cum Antiphane res erit. Qui si nos suspectus facere vult, quod illo die equos non dederimus, semetipsum, quod eos desideraverit, purgare non poterit. [33] Anceps enim crimen est inter retinentem et exigentem, nisi quod melior est causa suum non tradentis quam poscentis alienum. [34] Ceterum, rex, equos decem habui: e quibus Antiphanes octo iam distribuerat iis, qui amiserant suos, omnino duos ipse habebam: quos cum vellet abducere homo superbissimus, certe iniquissimus, nisi pedes militare vellem, retinere cogebar. [35] Nec infitias eo, liberi hominis animo locu- [p. 204] tum esse me cum ignavissimo et hoc unum militiae ius usurpante, ut alienos equos pugnaturis distribuat. Huc enim malorum ventum est, ut verba mea eodem tempore et Alexandro excusem et Antiphani! [36] At, hercule, mater de nobis inimicis tuis scripsit. Utinam prudentius esset sollicita pro filio et non inanes quoque species anxio animo figuraret! Quare enim non ascribit metus sui causam? denique non ostendit auctorem? Quo facto dictove nostro mota tam trepidas tibi litteras scripsit? O miseram condicionem meam, [37] quia forsitan non periculosius est tacere quam dicere! Sed utcumque cessura res est, malo tibi defensionem meam displicere quam causam. Agnosces autem, quae dicturus sum: quippe meministi, cum me ad perducendos ex Macedonia milites mitteres, dixisse te, multos integros iuvenes in domo tuae matris abscondi. [38] Praecepisti igitur mihi, ne quem praeter te intuerer, sed detrectantes militiam perducerem ad te. Quod equidem feci et liberius, quam expediebat mihi, executus sum tuum imperium. [39] Gorgiam et Hecataeum et Gorgidan, quorum bona opera uteris, inde perduxi. Quid igitur iniquius est quam me, qui, si tibi non paruissem, iure daturus fui poenas, nunc perire, quia parui? Neque enim ulla alia matri tuae persequendi nos causa est, quam quod utilitatem tuam muliebri prae- [p. 205] posuimus gratiae. [40] vi milia Macedonum peditum et DC equites adduxi: quorum pars secutura me non erat, si militiam detrectantibus indulgere voluissem. Sequitur ergo, ut, quia illa propter hanc causam irascitur nobis, tu mitiges matrem, qui irae eius nos obtulisti.’

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide References (7 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: