previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


Iamque armatorum circa Meleagrum frequens globus erat in seditionem ac discordiam versa contione, cum quidam plerisque Macedonum ignotus ex intima plebe: ‘Quid opus est,’ inquit, ‘armis civilique bello habentibus regem, [2] quem quaeritis? Arrhidaeus, Philippo genitus, Alexandri paulo ante regis frater, sacrorum caerimoniarumque consors modo, nunc solus heres, praeteritur a vobis. Quo suo merito? quidve fecit, cur [p. 378] etiam gentium communi iure fraudetur? Si Alexandre) similem quaeritis, numquam reperietis: [3] si proximum, hic solus est.’ His auditis contio primo silentium velut iussa habuit, conclamant deinde pariter Arrhidaeum vocandum esse mortemque meritos, [4] qui contionem sine eo habuissent. Tum Pithon plenus lacrimarum orditur dicere, nunc vel maxime miserabilem esse Alexandrum, qui tam bonorum civium militumque fructu et praesentia fraudatus esset. Nomen enim memoriamque regis sui tantum intuentes ad cetera caligare eos. [5] Haud ambigue tum in eum, cui regnum destinabatur, ingessit probra: at, quae obiecerat, magis ipsi odium quam Arrhidaeo contemptum attulerunt. [6] Quippe dum miserentur, etiam favere coeperunt. Igitur non alium regem se quam eum, qui ad hanc spem genitus esset, passuros pertinaci adclamatione declarant vocarique Arrhidaeum iubent. [7] Quem Meleager infestus invisusque Perdiccae strenue perducit in regiam: et milites Philippum consalutatum regem appellant. [8] Ceterum haec vulgi erat vox, principum alia sententia. E quibus Pithon consilium Perdiccae exequi coepit tutoresque destinat filio ex Boxane futuro [p. 379] Perdiccam et Leonnatum, stirpe regia genitos. [9] Adiecit, ut in Europa Craterus et Antipater res administrarent. Tum iusiurandum a singulis exactum futuros in potestate regis geniti Alexandro. [10] Meleagerhaud iniuria metu supplicii territus cum suis secesseratrursus Philippum trahens secum inrupit regiam clamitans suffragari spei de novo rege paulo ante conceptae robur aetatis: experirentur modo stirpem Philippi, et filium ac fratrem regum duorum: sibimet ipsis potissimum crederent. [11] Nullum profundum mare, nullum vastum fretum et procellosum tantos ciet fluctus, quantos multitudo motus habet, utique si nova et brevi duratura libertate luxuriat. [12] Pauci Perdiccae modo electo, plures Philippo, quem spreverant, imperium dabant. Nec velle nec nolle quicquam diu poterant, paenitebatque modo consilii, modo paenitentiae ipsius. Ad ultimum tamen in stirpem regiam inclinavere studiis. [13] Cesserat ex contione Arrhidaeus principum auctoritate conterritus, et abeunte illo conticuerat magis quam elanguerat militaris favor: itaque revocatus vestem fratris, eam ipsam, quae in sella posita fuerat, induitur. [14] Et Meleager thorace sumpto capit arma, novi regis satelles. Sequitur phalanx hastis clipeos quatiens, expletura se sanguine illorum, qui [p. 380] [15] adfectaverant nihil ad ipsos pertinens regnum. In eadem domo familiaque imperii vires remansuras esse gaudebant: hereditarium imperium stirpem regiam vindicaturam: adsuetos esse nomen ipsum colere venerarique, nec quemquam id capere nisi geni tum, ut regnaret. [16] Igitur Perdicca territus conclave, in quo Alexandri corpus iacebat, obserari iubet: DC cum ipso erant spectatae virtutis, Ptolomaeus quoque se adiunxerat ei puerorumque regia cohors. [17] Ceterum haud difficulter a tot milibus armatorum claustra perfracta sunt. Et rex quoque inruperat stipatus satellitum turba, quorum princeps Meleager ibat: [18] itaque Perdicca hos, qui Alexandri corpus tueri vellent, sevocat. Sed, qui inruperant, eminus tela in ipsum iaciebant. Multisque vulneratis tandem seniores demptis galeis, quo facilius nosci possent, precari eos, qui cum Perdicca erant, coepere, ut absisterent bello regique et pluribus cederent. [19] Primus Perdicca arma deposuit, ceterique idem fecere. Meleagro deinde suadente, ne a corpore Alexandri discederent, [20] insidiis locum quaeri rati diversa regiae parte ad Euphraten fugam intendunt. Equitatus, qui ex nobilissimis iuvenum constabat, Perdiccam et Leonnatum frequens sequebatur, placebatque excedere urbe et tendere in campis. [21] Sed Perdicca ne pеdites quidem secuturos ipsum desperabat: itaque, ne [p. 381] abducendo equites abrupisse a cetero exercitu videretur, in urbe subsistit.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide References (3 total)
  • Cross-references to this page (2):
  • Cross-references in general dictionaries to this page (1):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: