Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[11] exigit curam: nam saepius pampinandus est, cum germinat, frequentiusque detrahendae suboles quae a lateribus radicibusque prorepunt. Tum quod ex insito profundit 1subligandum, ne vento surculus 2 3 4 5 6 7 [p. 444] motus 8labefactetur aut explantetur tener pampinus. Qui cum excrevit, nepotibus orbandus 9est, nisi si propter penuriam et calvitium loci summittuntur 10in propagines. Autumnus deinde falcem maturis palmitibus admovet. Sed putationis insitis 11custoditur ea ratio, ut ubi nulla desideratur propago unus surculus evocetur in iugum; alter ita reddatur ut adaequetur plaga trunco, sic tamen ne quid radatur
2 autem] ut rarior (non ora.) SA: adradi Schn.
3 aequaliter vulgo ante Schn.
4 artus SA.
5 applicetur M, et vulgo: appellatur A.
6 nequidpatiatur coalescere SA: nequid coalescere patiatur a: nequid coalescere c.
7 profudit SA. a Thus forming an unsymmetrical wedge. By medulla is meant the cambium-layer.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.