Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[4] Plerumque autem germen de cicatrice procedit, quod sive longius prosiluerit,1in flagellum summittitur: sive brevius, in pollicem: sive admodum exiguum, in furunculum. Is ex quolibet vel minimo capillamento fieri potest. Nam ubi unius aut alterius folii pampinus prorepsit e duro, dummodo ad maturitatem perveniat, sequente vere si non adnodatus neque adrasus est, vehementem fundit materiam; quae cum convaluit et quasi bracchium fecit, licet tum super-vagatam partem duramenti recidere, et ita reliquam
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.