Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[6] Nihil enim refert iugum in stellam decussari atque diduci,1nisi et palmites adiunguntur.2Quam tamen formam non omnes agricolae probaverunt; nam multi simplici ordine fuere contenti. Verum stabilior est vinea, et oneri sarmentorum et fructui ferendo, quae ex utraque parte iugo divincta pari libramento velut ancoris quibusdam distenditur. 3Tum etiam per plura bracchia materias diffundit, et facilius eas explicat undique subnixa,4quam quae in simplici
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.