Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
Nunc prius quam de satione vitium disseram, non alienum puto velut quoddam fundamentum iacere disputationi futurae, ut ante perpensum et exploratum habeamus an locupletet patrem familiae vinearum cultus. Est enim paene adhuc supervacuum de his conserendis praecipere, dum quod prius est, nondum concedatur an omnino sint habendae. Idque adeo plurimi dubitent, ut multi refugiant et reformident talem positionem ruris, atque optabiliorem pratorum possessionem pascuorumque
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.