Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[4] collucet Autumnus. Sed haec quamvis plurimum delectent,1utilitas tamen vincit voluptatem. Nam et pater familiae libentius ad spectaculum rei suae, quanto est ea luculentior, descendit; et, quod de sacro numine poeta dicit, Et quocumque deus circum caput egit honestum, verum quocumque domini praesentia et oculi 2frequenter accessere, in ea parte maiorem in modum fructus exuberat. Sed omitto illud, quod indescriptis etiam vitibus contingere potest; illa quae sunt maxime spectanda, persequar.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.