This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
Longitudo, quae debeat esse malleoli, parum certa est, quoniam sive crebras gemmas habet, brevior faciendus est; seu raras, longior. Ac tamen 1 nec maior pede nee dodrante minor esse debet: hic ne per summam 2 terrae sitiat aestatibus; ille ne depressus altius cum adoleverit, exemptionem difficilem praebeat. Sed haec in plano. Nam in clivosis,ubi terra decurrit, potest palmipedalis [2] deponi. Vallis et uliginosi campi situs patitur 1etiam trigemmem, qui est paulo minor dodrante, longior utique semipede. Isque non ab eo trigemmis dictus est quod omnino trium oculorum est, cum fere circa plagam, qua matri abscisus est, plenus sit germinum; 2sed quod his exceptis quibus est frequens in ipso capite tres deinceps articulos totidemque gemmas habet. Super cetera illud quoque sive malleolum sive viviradicem serentem praemoneo, ne semina exarescant, immodicum ventum solemque vitare, qui uterque non incommode arcetur obiectu [3] vestis aut cuiuslibet densi teguminis. 3Verumtamen praestat eligere sationi silentis vel certe placidi spiritus diem.Nam sol umbraculis facile depcllitur. Sed illud etiam, quod nondum tradidimus, ante quam disputationi clausulam imponamus, dicendum est: uniusne 4an plurium generum vites habendae sint, eaeque 5separatae ac distinctae specialiter, an 6 7 8 9 10 11 12 [p. 336] confusae et mixtae catervatim. Prius disseremus de eo quod primum proposuimus.
6 Ac tamen SAac: Attamen M, edd.
7 summam SAacM, vett. edd.: summa Ald., Gesn., Schn.
8 situ sentitur Aac: situs seritur M: situ serimus vulgo ante Schn.
9 germinum SAacM: gemmarum edd.
10 teguminis SAaM: tegminis c, et vulgo.
11 uniusne S, Schn.: ne Aa: ut c: utrum M: om. cett. edd.
12 eaeque M, et vulgo: aeque SA, vett. edd.: que a: ut quare c.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.