Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[7] ramos atque truncos ingressu proculcetur. Neque enim parum refert suspensissimum esse pastinatum et, si fieri possit, vestigio quoque inviolatum; ut mota aequaliter humus novelli seminis radicibus, 1 2 3 4 5 [p. 314] quamcumque in partem prorepserint, molliter cedat, nec incrementa duritia sua reverberet, sed tenero velut in nutritio sinu recipiat, et caelestes admittat imbres eosque alendis seminibus dispenset, ac suis omnibus partibus ad educandam prolem novam conspiret.
1 sic SAacM, et plerique: spatiis omissis Schn.
2 derigunt SAc: derigant a.
3 infindunt SAaM, Sobel: infundunt c, vett. edd.: infodiunt Ald., Gesn. Schn.
4 vineis SAacM: vinetis edd. omnes.
5 sic Schn.: omne ut S: ut omnem Aac, vett. edd.: ut omne M: Ac primum ex omni sive arbustivo, sive silvestri loco, quem vineis Ald., Gesn.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.