Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[9] praefert,1nec ullam generandi vim possidet. Id procul dubio verum esse ratio nos admonet, si modo, ut in corporibus nostris propria sunt officia cuiusque membri, sic et frugiferarum 2stirpium partibus propria munia. Videmus hominibus inspiratam velut aurigam rectricemque membrorum animam, sensusque iniectos 3ad ea discernanda, quae tactu, quaeque naribus auribusque et oculis indagantur;4pedes ad gressum compositos, bracchia ad complexum. Ac ne per omnes vices ministeriorum vagetur insolenter oratio, nihil aures agere valent quod est oculorum, nihil oculi quod 5aurium; nec generandi
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.