previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


Sed cum matura fuerit seges, ante quam torreatur vaporibus aestivi sideris, qui sunt vastissimi per exortum 6 Caniculae, celeriter demetatur; 7 nam dispendiosa est cunctatio, primum quod avibus praedam ceterisque animalibus praebet, deinde quod grana et ipsae spicae culmis arentibus et aristis [2] celeriter decidunt. Si vero procellae ventorum aut turbines incesserunt,1maior pars ad terram defluit; propter 2quae recrastinari non debet, sed aequaliter flaventibus iam satis, ante quam ex toto grana indurescant, cum rubicundum colorem traxerunt, 3 4 5 6 7 8 9 10 11 [p. 216] messis facienda est, ut potius in area et in acervo quam in agro grandescant frumenta. Constat enim, si tempestive decisa sint, postea capere incrementum. [3] Sunt autem metendi genera complura. Multi falcibus veruculatis atque iis vel rostratis 12vel denticulatis medium culmum secant, multi mergis, alii pectinibus spicam ipsam legunt, idque in rara segete facillimum, in densa difficillimum est. Quod si falcibus seges cum parte culmi demessa sit, protinus in acervum vel in nubilar 13congeritur et subinde opportunius solibus14torrefacta proteritur. [4] Sin autem spicae tantummodo recisae sunt, possunt in horreum conferri et deinde per hiemem vel baculis excuti vel exteri pecudibus. At si competit ut in area teratur frumentum, nihil dubium est quin equis melius quam bubus ea res conficiatur et, si pauca iuga sunt, adicere tribulam et traheam15possis, quae res utraque culmos facillime comminuit. Ipsaeautemspicaemeliusfustibuscuduntur 16 [5] vannisque expurgantur. At ubi paleis immixta sunt frumenta, vento separantur. Ad eam rem Favonius habetur eximius, qui levis aequalisque aestivis mensibus perflat; quem tamen opperiri lenti est agricolae, 17 18 19 20 21 [p. 218] quia saepe,22dum expectatur, saeva nos hiems deprendit. Itaque in area detrita frumenta sic sunt aggeranda ut omni flatu possint cxcerni. At si compluribus diebus undique silebit aura, vannis 23expurgentur, ne post nimiam ventorum segnitiem vasta tempestas inritum faciat totius anni laborem. [6] Pura deinde frumenta, si in annos reconduntur, reteri 24debent, nam quanto sunt expolitiora, minus a curculionibus exeduntur; sin protinus usui destinantur, nihil attinet repoliri, satisque est in umbra refrigerari et ita granario inferri. Leguminum quoque non alia cura est quam reliquorum frumentorum, nam ea quoque vel 25statim absumuntur vel conduntur. Atque hoc supremum est aratoris emolumentum percipiendorum seminum quae terrae crediderit. 26

1

2

3 conficiatur SA.

4 et rigetur SA et R aliquot: extricetur Lundstrōm: extringetur R plerique, vett. edd.: aspergatur Ursinus: irrigetur Schoettgen, et maluit Gesn.: extergatur vulgo.

5 prati subiacentem Favonio Lundström, praeeunte Schn. in not.: pratis obiacentem fabonio (b in v mut. S) SA: pratis obiacentem favonio R: potius adiacentium fabalium vulgo.

6 lecta R, et vulgo ante Schn.

7 trituris Ald., Gesn., Schn.

8 ortum R, et vulgo ante Luivdström.

9 demetur SA.

10 incesserint R, edd. ante Lundström.

11 propter om. SA.

12

13

14

15

16

17 rostratis ac: nostratibus SAR, vett. edd.

18 nubilarium Ald., Gesn., Schn.

19 solidibus SA.

20 traheam Lundström: trahere SAR: traham vulgo.

21 cuduntur SA, Schn.: tunduntur R, Lundström, et vulgo. a Cf. Columella on olives (XII. 52. 18): Plerique agricolae crediderunt, si sub tecto baca deponatur, oleum in tabulato grandescere; quod tam falsum est quam in area frumenta crescere. b Commentators are uncertain as to the nature and use of these implements. Festus (111 L) defines mergae as forks for lifting grain; so called because in the hands of the reaper they plunge into the grain just as diving birds (mergi) dive

22

23

24

25

26

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide References (5 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: