Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[34] Ervum autem laetatur loco macro nec umido, quia luxuria plerumque corrumpitur. Potest autumno seri nec minus post brumam Ianuarii parte novissima vel toto Februario, dum ante Kalendas Martias, quem mensem universum negant agricolae huic legumini convenire, quod eo tempore satum pecori sit noxium et praecipue bubus, quos pabulo suo cerebrosos reddat.Quinque modiis iugerum obseritur.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.