Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[28] perimat.1Tardius messim 2primam eius facere oportebit, cum iam seminum aliquam partem eiecerit. Postea quam voles teneram, cum prosiluerit, deseces licet et iumentis praebeas, sed inter initia parcius, dum consuescant, ne novitas pabuli noceat; inflat enim et multum creat sanguinem. Cum secueris autem, saepius eam rigato; paucos deinde post dies, ubi coeperit fruticare,3omnis alterius generis herbas eruncato. Sic culta sexiens anno 4demeti poterit et permanebit annis decem.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.