previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


Quoniam de frumentis abunde praecepimus, de leguminibus deinceps disseremus.8 Lupini prima ratio est, quod et minimum operarum absumit et vilissime emitur et maxime ex iis, quae seruntur, iuvat agrum. Nam vineis iam 9 emaciatis et arvis optimum stercus praebet ac vel effeto solo provenit vel repositum in granario patitur aevum. Boves per hiemem coctum maceratumque probe alit; famem quoque, si sterilitas annorum incessit, hominibus [2] commode propulsat. Spargitur statim ex area, atque id solum omnium leguminum non desiderat requiem in horreo, 1sive Septembri mense ante aequinoctium seu protinus a Kalendis Octobribus crudis novalibus ingeras; et qualitercumque obruas, sustinet coloni neglegentiam. Teporem tamen autumni desiderat, ut celeriter confirmetur, nam si 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 [p. 158] non ante hiemem convaluit,12frigoribus adfligitur. [3] Reliquum quod semini superest, in tabulatum, quo fumus pervenit, optime reponas, 13quoniam si umor invasit, vermes gignit; qui simul atque oscilla lupinorum adederunt, 14reliqua pars enasci non potest. Id, ut dixi, exilem amat terram et rubricam [4] praecipue, nam cretam reformidat limosoque non exit agro. Iugerum decem modios 15occupat. Ab hoc recte phaselus terrae mandabitur vel in vetereto 16vel melius pingui et restibili agro, nec amplius quattuor modiis iugerum obseretur.17Similis quoque ratio est pisi, quod tamen facilem et solutam terram desiderat tepidumque locum et caelum frequentis umoris. Eadem mensura iugerum vel modio minus quam phaselum licet obserere primo tempore sementis ab aequinoctio autumnali.18 [5] Fabae pinguissimus locus vel stercoratus destinetur 19et si veteretum erit in valle situm, quod a superiore parte sucum accipit. Prius autem iaciemus 20semina, deinde proscindemus terram pro-scissamque in liram revocabimus occabimusque, quo altius largiore humo contegatur; nam id plurimum refert, ut radices enatorum seminum penitus demersae [6] sint. Sin autem proximae messis occupandum erit restibile, desectis stramentis quattuor 21 22 23 24 25 26 27 28 29 [p. 160] et viginti vehes stercoris in iugerum disponemus dissipabimusque 30et similiter, eum semen crudo solo ingesserimus, inarabimus imporcitumque 31oecabimus; 32quamvis sint, qui negent locis frigidis oportere occari fabam, quia exstantes glaebae a gelicidiis adhuc eam teneram vindicent et aliquem [7] teporem frigore laboranti praebeant. Sunt etiam qui putent in arvis hanc eandem vice stercoris fungi; quod sic ego interpretor, ut existimem non sationibus eius pinguescere humum, sed minus hanc quam cetera semina vim terrae consumere. Nam certum habeo frumentis utiliorem agrum esse, qui nihil quam [8] qui istam spicam 33proximo anno tulerit. Iugerum agri, ut Tremelio quattuor, ut nobis videtur, fabae sex occupant modii,34si solum pingue sit, si mediocre, paulo amplius; eaque nee macrum nec nebulosum locum patitur, densa tamen humo saepe commode respondet. Media sementi pars seri et pars ultima debet, quae septimontialis satio dicitur; tempestiva frequentius, non numquam tamen sera melior est. [9] Post brumam parum recte seritur, pessime vere; quamvis sit etiam trimestris faba, quae mense Februario seratur, quinta parte amplius quam matura, sed 35 36 37 38 39 [p. 162] exiguas paleas nec multam siliquam facit. Veteres itaque rusticos plerumque dicentes audio malle se [10] maturae40fabalia quam fructum trimestris. Sed quocumque tempore anni seretur, opera danda erit, ut quantum destinaveramus in sationem, tantum quinta decima luna, si tamen ea non transcurret eo die solis radios, quod Graeci ἀπόκρουσιν 41vocant, si minus, quarta decima utique adhuc lunae crescente lumine spargatur, etiam si confestim totum semen operiri non poterit. Nihil enim nocebitur ei nocturnis roribus aliisve ex causis, dum a pecore et avibus [11] vindicetur. Priscis autem rusticis nec minus Vergilio prius amurca vel nitro macerari eam et ita seri placuit, laetior 42ut fetus siliquis fallacibus esset et quamvis igni exiguo properata maderent.43Nos quoque sic medicatam comperimus, cum ad maturitatem perducta sit, minus a curculione infestari.Sed et illud, quod deinceps dicturi sumus, [12] experti praecipimus.44Silente luna fabam vellito ante lucem; deinde cum in area exaruerit, confestim, prius quam luna incrementum capiat, excussam refrigeratamque in granarium conferto. Sic condita a curculionibus erit innoxia, maximeque ex leguminibus ea sine iumentis teri, sine vento purgari expedi- 45 46 47 48 49 [p. 164] [13] tissime sic poterit. Modicus 50fasciculorum numerus resolutus in extrema parte areae colligetur, 51quem per longissimum eius mediumque spatium tres vel quattuor homines promoveant pedibus et baculis furcisve 52contundant;53deinde cum ad alteram partemareaepervenerint,inacervum culmos [14] regerant. Nam semina excussa in area iacebunt,54superque ea paulatim eodem modo reliqui fasciculi excutientur, ac durissimae quidem acus reiectae separataeque erunt a cudentibus, minutae vero, quae de siliquis cum faba resederint,55aliter secer-nentur. Nam cum acervus paleis granisque mixtus in unum fuerit congestus, paulatim ex eo ventilabris per longius spatium iactetur, quo pacto 56palea, quae levior est, citra decidet, faba, quae longius emittitur, pura eo perveniet, quo ventilator eam iaculabitur. [15] Lentim modo semediata 57luna usque in duodecimam solo tenui et resoluto vel pingui, sed 58sicco maxime loco seri convenit; nam in flore facile luxuria et umore corrumpitur. Quae ut celeriter prodeat et ingrandescat, ante quam seritur,59fimo arido permisceri debet, et cum ita quatriduo60aut quinque diebus requieverit, spargi. Sationes eius duas servamus, alteram maturam per mediam sementim, [16] seriorem alteram mense Februario.Iugerum agri 61 62 63 64 65 66 67 68 69 70 71 [p. 166] paulo plus quam modius occupat. Ea ne curculionibus absumaturnam etiam dum est in siliqua exesturcurandum72erit, ut cum extrita sit, in aquam demittatur et ab inani, quae protinus innatat, separetur solida; tum in sole siccetur et radice silphi trita cum aceto adspargatur defriceturque 73atque ita rursus in sole siccata et mox refrigerata recondatur, si maior est modus, in horreo, si minor, in vasis oleariis salsamentariisque; quae repleta cum confestim gypsata sunt, quandoque in usus prompserimus, integram lentim 74reperiemus. Potest tamen etiam citra istam medicationem cineri mixta commode servari. [17] Lini semen, nisi si 75magnus est eius in ea regione, quam colis, proventus et pretium proritat, serendum non est; agris enim praecipue noxium est. Itaque pinguissimum locum et modice umidum poscit. Seritur a Kalendis Octobribus in ortum Aquilae, qui est VII Idus Decembris. Iugerum agri octo modiis obseritur. Non nullis placet macro solo et quam spississimum semen eius committi, quo terruius76linum proveniat. Idem etiam, si laeto solo seratur mense Februario, decem modios in iugerum iaci oportere dicunt. [18] Sesama, quae rigantur, maturius, quae carent umore, ab aequinoctio autumnali serenda sunt in 77 78 79 80 81 [p. 168] Idus Octobres. Putre solum, quod Campani pullum vocant, plerumque desiderant; non deterius tamen etiam pinguibus harenis vel congesticia humo proveniunt, tantumque seminis quantum milium pani-cumque, interdum etiam duobus sextariis amplius in iugerum spargitur. Sed hoc idem semen Ciliciae Syriaeque regionibus ipse vidi mense Iunio Iulioque conseri et per autumnum, cum permaturuit, tolli.82 [19] Cicer aut 83cicercula, quae piso est similis, mense Ianuario aut Februario seri debet laeto loco caelo umido; quibusdam tamen 84Italiae locis ante Kalendas Novembris seritur. Tres modii iugerum implent. Nec ullum legumen minus agro nocet, sed raro respondet, quoniam nec siccitates nec austros in flore sustinet; quae utraque incommoda fere eo [20] tempore anni sunt, quo deflorescit. Cicer, quod arietillum 85vocatur, itemque alterius generis, quod Punicum, seri mense Martio toto potest caelo umido, loco quam laetissimo; nam etiam id terram laedit atque ideo improbatur a callidioribus agricolis. Quod tamen si seri debeat, pridie macerandum erit, ut celerius enascatur. Iugero modii tres abunde sunt. [21] Cannabis solum pingue stercoratumque et riguum vel planum atque umidum et alte subactum deposcit. In quadratum pedem seruntur grana sex eius 86 87 88 89 [p. 170] seminis Arcturo exoriente, quod est ultimo mense Februario, circa sextum aut quintum Kalendas Martias; nec tamen usque in aequinoctium vernum, si sit pluvius caeli status, improbe seretur. [22] Ab his leguminibus ratio est habenda napi90raporumque, 91nam utraque rusticos implent. Magis tamen utilia rapa sunt, quia et maiore incremento proveniunt et non hominem solum, verum etiam boves pascunt, praecipue in Gallia, ubi hiberna cibaria praedictis pecudibus id holus praebet. Solum putre et solutum res utraque desiderat nec densa [23] nascitur humo. Sed rapa campis et locis umidis laetantur, napus devexam amat et siccam tenuique propiorem terram; itaque glareosis sabulosisque arvis melior exit,92locique proprietas utriusque semen commutat; namque in alio solo rapa biennio sata convertuntur in napum, in alio napus raporum accipit speciem. Riguis locis utrumque recte ab solstitio seritur, siccis ultima parte mensis Augusti vel prima Septembris. Subactum solum pluribus iterationibus aratri vel rastri largoque stercore satiatum postulant; [24] nam id plurimum refert, non solum quod melius ea proveniunt, sed quod etiam post fructum eorum sic tractatum etiam 93solum segetes opimas facit. Iu- 94 95 96 97 [p. 172] gerum agri non amplius quattuor sextariis raporum seminis obserendum est; quarta parte amplius napi98spargendum, quia 99non in ventrem latescit, sed tenuem radicem deorsum agit. Atque haec hominum causa serenda censemus, illa deinde pecudum pabulorum genera complura, sicut Medicam, viciam, farraginem quoque hordeaceam et avenam, faenum Graecum nec minus ervum et ciceram; nam cetera neque enumerare et minus serere dignamur, excepta tamen cytiso, de qua dicemus 100in iis libris, quos de generibus surculorum [25] conscripsimus. Sed ex iis, quae placent, eximia est herba Medica, quod semel seritur, decem annis omnibus deinde recte quater,101interdum etiam sexiens demetitur, quod agrum stercorat, quod omne emaciatum armentum ex ea pinguescit, quod aegrotanti pecori remedium est, quod iugerum eius toto anno [26] tribus equis abunde sufficit. Seritur ut deinceps praecipiemus. Locum, in quo Medicam proximo vere saturus es, proscindito circa Kalendas Octobris et eum tota hieme putrescere sinito; deinde Kalendis Februariis diligenter iterato et lapides omnes eligito 102glaebasque offringito; postea circa Martium mensem tertiato et occato. Cum sic terram subegeris, in morem horti areas latas pedum denum, longas 103 104 105 106 107 [p. 174] pedum quinquagenum facito, ut per semitas aqua ministrari possit aditusque utraque parte runcantibus [27] pateat. Deinde vetus stercus inicito, atque ita mense ultimo Aprili serito tantum, quantum ut singuli cyathi seminis locum occupent decem pedum longum et quinque latum. Quod ubi feceris, ligneis rastrisid enim multum confertstatim iacta semina obruantur; nam celerrime sole aduruntur. Post sationem ferro tangi locus non debet; atque, ut dixi, ligneis rastris sariendus et identidem runcandus est, ne alterius generis herba invalidam Medicam [28] perimat.108Tardius messim 109primam eius facere oportebit, cum iam seminum aliquam partem eiecerit. Postea quam voles teneram, cum prosiluerit, deseces licet et iumentis praebeas, sed inter initia parcius, dum consuescant, ne novitas pabuli noceat; inflat enim et multum creat sanguinem. Cum secueris autem, saepius eam rigato; paucos deinde post dies, ubi coeperit fruticare,110omnis alterius generis herbas eruncato. Sic culta sexiens anno 111demeti poterit et permanebit annis decem. [29] Viciae autem duae sationes sunt: prima, qua 112pabuli causa circa aequinoctium autumnale serimus septem modios eius in unum iugerum; secunda, qua sex modios mense Ianuario vel etiam serius iacimus semini progenerando. Utraque satio potest cruda terra fieri, sed melius proscissa; idque genus prae- 113 114 115 116 117 [p. 176] [30] cipue non amat rores, cum seritur. Itaque post secundam diei horam vel tertiam spargendum est, cum iam omnis umor sole ventove detersus est, neque amplius proici debet, quam quod eodem die possit operiri; nam si nox incessit, quantumcumque umore, prius quam obruatur, corrumpitur. Observandum erit ne ante quintam et vicesimam lunam terrae mandetur; aliter satae fere limacem nocere comperimus. [31] Farraginem in restibili stercoratissimo loco et altero sulco serere convenit. Ea fit optima, cum cantherini hordei decem modiis iugerum obseritur circa aequinoctium autumnale, sed impendentibus pluviis, ut consita rigataque imbribus celeriter prodeat et confirmetur ante hiemis violentiam. Nam frigoribus cum alia pabula defecerunt, ea bubus ceterisque pecudibus optime desecta praebetur, et si depascere saepius voles, usque in mensem Maium sufficit. [32] Quod si etiam semen voles ex ea percipere, a Kalendis Martiis pecora depellenda et ab omni noxa defendenda est, ut sit idonea frugibus. Similis ratio 118avenae est, quae autumno sata partim 119caeditur in faenum vel pabulum dum adhuc viret, partim semini custoditur.120 [33] Faenum Graecum, quod siliquam vocant rustici, duo tempora sationum habet, quorum alterum est Septembris mensis, cum pabuli causa seritur, isdem 121 122 123 [p. 178] diebus, quibus vicia circa aequinoctium, alterum autem mensis Ianuarii ultimi vel primi Februarii, cum in semen124seminatur; sed hac satione iugerum sex modiis, illa septem occupamus. Utraque cruda terra non incommode fit, daturque opera ut spisse aretur, nec tamen alte, nam si plus quattuor digitis adobrutum est semen eius, non facile prodit; propter quod non nulli prius quam serant, minimis aratris proscindunt atque ita iaciunt semina et sarculis adobruunt. 125 [34] Ervum autem laetatur loco macro nec umido, quia luxuria plerumque corrumpitur. Potest autumno seri nec minus post brumam Ianuarii parte novissima vel toto Februario, dum ante Kalendas Martias, quem mensem universum negant agricolae huic legumini convenire, quod eo tempore satum pecori sit noxium et praecipue bubus, quos pabulo suo cerebrosos reddat.Quinque modiis iugerum obseritur. [35] Cicera bubus ervi loco fresa datur in Hispania Baetica; quae cum suspensa mola divisa est, paulum aqua maceratur, dum lentescat,126atque ita mixta paleis succretis127pecori praebetur. Sed ervi duodecim fibrae satisfaciunt uni iugo, cicerae sedecim. Eadem hominibus non inutilis neque iniucunda est; sapori certe nihilo differt a cicercula, colore tantum discernitur, nam est obsoletior et nigro propior. 128 129 130 131 [p. 180] Seritur primo vel altero sulco mense Martio, ita ut postulat soli laetitia, quod eadem quattuor modiis, non numquam et tribus, interdum etiam duobus ac semodio iugerum occupat.

1

2 sarritionem plerique edd. ante Lundstrōm.

3 aestibus om. SA.

4 sic SAM, Lundström: ad (as) siccavemnt vel ad(as)sic-caverint R plerique: assiccaverint vett. edd.: assiccata fuerint Ald., Gesn., Schn.

5 pinsatum R plerique.

6 sed et milium Ald., Gesn., Schn.

7 quavis in copia Schn., praeeunte Pontedera: quavis inopia Ald., Gesn.

8 maxime cum lacte om. S (in marg. man. ait.) A.

9 sic S, Lundström: disseramus AR, et vulgo.

10 iam om. SA.

11 in horreo om. SA.

12

13

14

15

16

17

18

19

20

21 convaluerit R plerique, edd. ante Lundstrōm; sed convaluit maluit Schn.

22 reponis Ald., Gesn., Schn.

23 aediderunt A: edederunt vel ediderunt (vett. edd.) R plerique: ederunt R pauci, Ald., Gesn.

24 modios (modios X M) R pauci, vett. edd.: modis S1A: modiis R plerique, Lundström: modii occupant Ald., Gesn., Schn.

25 veterio SAM: vervacto Ald., Gesn.

26 observetur A: obseritur R, edd. ante Schn.

27 autumni SA1.

28 destinatur AR, edd. ante Lundström.

29 iactemua R plerique: alemus SA.

30

31

32

33

34

35 dissipavimusque SAa.

36 inporeitumque A1, Lundström:im (in) porcatumq; vel importatunq; R: imporcatumque edd. vulgo.

37 occupabimu8 A.

38 siliquam Ald., Gesn., Schn.

39 modiis SA: modiis vel modii si R pauci: modios vel modios si R plerique. a Varro (R.R. I. 23. 3), for example, speaks of the use of the field Lean for green manuring before the pods have formed. b A sowing made at about the time of the festival of the Seven Hills (Septimontium), celebrated in December before the

40

41

42

43

44

45 matura R, edd. ante Schn.

46 Graec. om., spat, relict., R plerique.

47 laetior SAR: grandior M, codd. Verg.

48 maderet S, Schn.

49 praecepimus vel praecipiemus R plerique. a Vergil, Georg. I. 195-196. b Palladius (VII. 3.2) gives similar directions for the pulling of beans luna minuente, when the moon is waning.In connec-

50

51

52

53

54

55

56

57

58

59

60

61 modius SA.

62 collocetur R aliquot, edd. ante Lundström.

63 furcillisve R aliquot, Ald., Gesn., Schn.

64 contundat SA.

65 iacebant SA.

66 resederunt E, edd. ante Schn.

67 facto Gesn., Schn., praeeunte Ursino.

68 sic Lundström: lenti modo semediata SA: Lentem semente (Lentis sementem M) media crescente R, et vulgo: Lentim modo a dimidiata Schn.

69 sic Lundström: pingius et SA: pinguis sed o: pingui et E, et vulgo.

70 seratur Ald., Gesn., Schn.

71 quattuor vel quatuor vel IIII R plerique: quatuor Ald., Gesn.

72

73

74

75

76

77 extercorandum R: editur curandum M.

78 oleo post defricetur add. Schn. ex Catone 116.

79 lentem R aliquot, edd. ante Lundstrōm.

80 ei om. R, edd. ante Schn.

81 tenuius Schn., Lundstrōm: tenui ut SA1: tenue A2R, et vulgo. a Identified by Columella (VI. 17. 7; cf. XII. 7. 4, 59. 4) with laserpitium, laserwort. Pliny (N.H. XIX. 38-46) gives a long account of the history and uses of the plant.

82

83

84

85

86 colligi M: et per ... tolli om. SA.

87 Cicer aut om. R plerique, Ald., Gesn., Schn.

88 tamen om. SA.

89 arietillum Lundstrōm cum codd.: arietinum vulgo. a Oct. 15th. b Congesticia, earth brought together from different places; cf. II. 15. 4-5; Palladius X. 7; Theophrastus, De Caus. Plant. III. 25.

90

91

92

93

94 naporum R, edd. ante Schn., qui naporum legit, napi defendit in not.

95 raparumque Lundstrōm, cum SA et R aliquot ut videtur.

96 meliorescit M.

97 etiam om. edd. ante Lundstrōm. a I.e. Feb. 24th or 25th. b Cf. Palladius, VIII. 2. 2. Pliny remarks that the Greeks (N.H. XVIII. 129) and medical men (N.H. XIX. 75) distinguished between "male" (round) and "female" (elongated) turnips or navews, the original sex and change of nature being determinable by thickness of sowing and quality of soil.

98

99

100

101

102

103 napis AR, omnes ante Gesn.

104 qui AR, vett. edd.

105 diximus M.

106 Medica, quod cum semel seritur, decem annis durat; quod per annum deinde recte quater Ald., Gesn., Schn.

107 eligito SAR, vett. edd., Schn.: elegito Lundstrōm: egerito Ald., Gesn. a Medic clover or lucem (alfalfa) is said to have come to Italy from Greece, where it was introduced from Media at the

108

109

110

111

112

113 peremat S1A, Lundström: perveniat M.

114 messem R aliquot, edd. ante Lundström.

115 fructificare AR.

116 sexies in anno R aliquot, edd. ante Lundström.

117 qua omnes post Ursinum: quam codd. a 1 cyathus = about one-twelfth of a pint.

118

119

120

121 satio R, edd. ante Schn.

122 quae autumno sata partim (sed qua autumno sata partim in marg. A man. ait.) om. et post viret inserunt SA.

123 partim semini custoditur om. SA. a Farrago is defined by Varro (R.R. I. 31. 5) as a mixture of barley, vetch, and legumes for green feed; cf. Pliny, N.H. XVIII. 142.

124

125

126

127

128 semen SAR, Lundström: messem R duo dett., et vulgo.

129 adruunt S, Lundström: adfruunt A.

130 inlentescat Ald., Lundström, cum codd. ut videtur.

131 sic Lundström, cum codd. ut videtur: subtritis vulgo. a Cf. Pliny, N.H. XVIII. 139. b Andalusia.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide References (8 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: