Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[6] Cetera non dissimulanda erunt agrorum cultori praecepta rusticationis, quae cum plurima tradiderint Poeni ex Africa scriptores, multa tamen ab his falso prodita coarguunt nostri coloni, sicut Tremelius, qui querens id ipsum tamen excusat, quod Italiae et Africae solum caelumque diversae naturae nequeat eosdem proventus habere. Quaecumque sunt 1autem, quae 2propter disciplina3ruris nostrorum temporum cum priscis discrepat, non deterrere debent a lectione discentem. Nam multo plura reperiuntur 4apud veteres, quae nobis probanda sint, quam quae repudianda.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.