Hide browse bar Your current position in the text is marked in blue. Click anywhere in the line to jump to another position:
chapter:
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Table of Contents:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
Haec facienda sunt in is casibus, ubi sine uulnere ossa exciderunt. * * * Hic quoque et ingens periculum est, et eo grauius, quo maius membrum est, quoue ualidioribus neruis aut musculis continetur. [2] Ideoque in umeris femoribusque metus mortis est: ac, si reposita eis ossa sunt, spes nulla est; si non reposita, tamen nonnullum periculum est; eoque maior in utroque timor est, quo propius uulnus articulo est. Hippocrates nihil tuto reponi posse praeter digitos et plantas et manuus dixit, atque in his quoque diligenter esse agendum, ne praecipitarent. [3] Quidam brachia quoque et crura reposuerunt; et ne cancri distentionesque neruorum orirentur, sub quibus in eiusmodi casu fere mors matura est, sanguinem ex brachio miserunt. Verum ne digitus quidem, in quo minimum ut malum, sic etiam periculum est, reponi debet, aut in inflammatione aut postea, cum iam uetus res est. [4] Sic quoque reposito osse nerui ubi distenduntur, rursus id protinus expellendum est. Omne autem membrum, quod cum uulnere loco motum neque repositum est, sic iacere conuenit, ut maxime cubantem iuuat; tantum ne moueatur neue dependeat. In omnique tali morbo magnum ex longa fame praesidium est, deinde ex curatione eadem, quae proposita est, ubi ossibus fractis uulnus accessit. [5] Si nudum os eminet, impedimento semper futurum est: ideo quod excedit abscidendum est, inponendaque super arida linamenta sunt et medicamenta non pinguia, donec quae sola esse in eiusmodi re sanitas potest, ueniat: nam et debilitas sequitur et tenuis cicatrix inducitur, quae necesse est facile noxae postea pateat.
A. Cornelii Celsi quae supersunt. Celsus. Friedrich Marx. Lipsiae. Teubner. 1915.
The Annenberg CPB/Project provided support for entering this text.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.
show
Browse Bar
hide
References (1 total)
- Cross-references in general dictionaries to this page
(1):
- Lewis & Short, ex-cēdo
load
Vocabulary Tool
hide
Search
hideStable Identifiers
hide
Display Preferences