Hide browse bar Your current position in the text is marked in blue. Click anywhere in the line to jump to another position:
chapter:
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Table of Contents:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[1a] Haec tria compositionum genera [id est, quae in malagmatibus, pastillis emplastrisque sunt] maximum praecipueque uarium usum praestant. Sed alia quoque utilia sunt, ut ea, quae feminis subiciuntur: PESSOS Graeci uocant. Eorum haec proprietas est: medicamenta composita molli lana excipiuntur, eaque lana naturalibus conditur. [1b] Ad sanguinem autem euocandum Cauneis duabus adicitur nitri P. #1108 S #1109; aut alii semen conteritur, adicitur murrae paululum, et unguento susino miscetur; aut cucumeris siluestris pars interior ex lacte muliebri diluitur. [2] Ad uuluam molliendam oui uitellus et foenum Graecum et rosa et crocum temperantur. Aut elateri P. #1108 #1109; salis tantundem; uuae taminiae P. #1108 VI melle excipiuntur. [3] Aut Boetho auctore croci, resinae terebenthinae, singulorum P. #1108 IIII; murrae P. #1108 #1109 #1109; rosae P. #1108 I; sebi uitulini P. #1108 I #1109; cerae P. #1108 II miscentur. [4] Optuma autem aduersus inflammationes uuluae Numenii compositio est, quae habet: croci P. #1108 #1109 #1110; cerae P. #1108 I; buturi P. #1108 VIII; adipis anserini P. #1108 XII; uitellos coctos duos, rosae minus cyatho. [5] Si uero infans intus decessit, quo facilius eiciatur, malicorium ex aqua terendum eoque utendum est. [6] Si concidere uitio locorum mulier solet, cocleae cum testis suis comburendae conterendaeque, deinde his mel adiciendum est. [7] Si non comprehendit, adeps leonina ex rosa mollienda est.
A. Cornelii Celsi quae supersunt. Celsus. Friedrich Marx. Lipsiae. Teubner. 1915.
The Annenberg CPB/Project provided support for entering this text.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.
show
Browse Bar
hide
References (5 total)
- Cross-references in general dictionaries to this page
(5):
- Lewis & Short, Caunus
- Lewis & Short, com-prĕhendo
- Lewis & Short, pessum
- Lewis & Short, sūsĭnus
- Lewis & Short, volva
load
Vocabulary Tool
hide
Search
hideStable Identifiers
hide
Display Preferences