Hide browse bar Your current position in the text is marked in blue. Click anywhere in the line to jump to another position:
chapter:
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Table of Contents:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
At si duae quartanae sunt, neque eae, quas proposui, exercitationes adhiberi possunt, aut ex toto quiescere opus est, aut, si id difficile est, leuiter ambulare, considere diligenter inuolutis pedibus et capite; quotiens febris accessit et desiit, cibum modicum sumere et uinum, reliquo tempore, nisi inbecillitas urguet, abstinere. At si duae febres paene iunguntur, post utramque cibum sumere, deinde uacuo tempore et moueri aliquid et post unctionem cibo uti. Cum uero uetus quartana raro nisi uere soluatur, utique eo tempore attendendum est, ne quid fiat, quod ualetudinem impediat. [2] Prodestque in uetere quartana subinde mutare uictus genus, a uino ad aquam, ab aqua ad uinum, a lenibus cibis ad acres, ab acribus ad lenes transire; esse radicem, deinde uomere; iure uel * * pulli gallinacei uentrem resoluere; oleo ad frictiones adicere calfacientia; ante accessionem sorbere uel aceti cyathos duos, uel unum sinapis cum tribus Graeci uini [salsi], uel mixta paribus portionibus et in aqua diluta piper, castoreum, laser, murram. Per haec enim similiaque corpus agitandum est, ut moueatur ex eo statu, quo detinetur. Si febris quieuit, diu meminisse eius diei conuenit, eoque uitare frigus, calorem, cruditatem, lassitudinem: facile enim reuertitur, nisi a sano quoque aliquamdiu timetur.
A. Cornelii Celsi quae supersunt. Celsus. Friedrich Marx. Lipsiae. Teubner. 1915.
The Annenberg CPB/Project provided support for entering this text.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.