previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


I De positu et figura ossium totius humani corporis.

Superest ea pars, quae ad ossa pertinet: quae quo facilius accipi possit, prius positus figurasque eorum indicabo. Igitur calvaria incipit ex interiore parte concava, extrinsecus gibba, utrimque laevis, et qua cerebri membranam contegit, et qua cute, capillum gignente, contegitur: eaque simplex ab occipitio et temporibus; duplex usque in verticem a fronte est: ossaque ejus ab exterioribus partibus dura ab interioribus, quibus inter se connectuntur, molliora sunt: interque ea venae discurrunt, quas his alimentum subministrare, credibile est. Raro autem calvaria solida sine suturis est: locis tamen aestuosis facilius invenitur; et id caput firmissimum, atque a dolore tutissimum est. Ex ceteris, quo suturae pauciores sunt, eo capitis valetudo commodior est. Neque enim certus earum numerus est, sicut ne locus quidem. Fere tamen duae super aures tempora a superiore capitis parte discernunt1: tertia ad aures per verticem tendens, occipitium a summo capite diducit2: [3] quarta ab eodem vertice per medium caput ad frontem procedit3; eaque modo sub imo capillo desinit, modo frontem ipsam secans4 inter supercilia finitur. Ex his ceterae quidem suturae in unguem committuntur: eae vero, quae super aures transversae sunt, totis oris paulatim extenuantur; atque ita inferiora ossa superioribus leniter insidunt. Crassissimum vero in [p. 324] capite os post aurem est, qua capillus, ut verisimile est, ob id ipsum non gignitur. [4] Sub iis quoque musculis, qui tempora connectunt, os medium5, in exteriorem partem inclinatum, positum est6. At facies suturam habet maximam; quae a tempore incipiens, per medios oculos naresque transversa pervenit ad alterum tempus. A qua breves duae sub interioribus angulis deorsum spectant. Et malae quoque in summa parte singulas transversas suturas habent. A mediisque naribus, aut superiorum dentium gingivis per medium palatum una procedit; aliaque transversa idem palatum secat. Et suturae quidem in plurimis hae sunt. [5] Foramina autem intra caput maxima oculorum sunt; deinde narium; tum quae in auribus habemus. Ex his quae oculorum sunt, recta simpliciaque ad cerebrum tendunt. Narium duo foramina osse medio discernuntur: siquidem hae primum a superciliis, angulisque oculorum osse inchoantur ad tertiam fere partem: deinde in cartilaginem versae, quo propius ori descendunt, eo magis caruncula quoque molliuntur. [6] Sed ea foramina, quae a summis ad imas nares simplicia sunt, ibi rursus in bina itinera dividuntur: aliaque ex his ad fauces pervia, spiritum et reddunt et accipiunt; alia, ad cerebrum tendentia, ultima parte in multa et tenuia foramina dissipantur, per quae sensus odoris nobis datur. In aure quoque primo rectum et simplex iter, procedendo flexuosum, juxta cerebrum in multa et tenuia foramina diducitur, per quae facultas audiendi est. [7] Juxtaque ea duo parvuli quasi sinus sunt; superque eos finitur os, quod transversum a genis tendens, ab inferioribus ossibus sustinetur. Jugale appellari potest ab eadem similitudine, a qua id Graeci ζύγωμα appellant. Maxilla vero est molle os, eaque una est: cujus eadem et media, et ima pars mentum est: a quo utrimque procedit ad tempora; solaque ea movetur. Nam malae cum toto osse, quod superiores dentes exigit, immobiles sunt. [8] Verum ipsius maxillae partes extremae quasi bicornes sunt. Alter processus, infra latior, vertice ipso tenuatur, longiusque procedens sub osse jugali subit, et super id temporum musculis illigatur. Alter brevior et rotundior, et in eo sinu, [p. 325] qui juxta foramina auris est, cardinis modo fit; ibique huc et illuc se inclinans maxillae facultatem motus praestat. [9] Duriores osse dentes sunt: quorum pars maxillae, pars superiori ossi malarum haeret. Ex his quaterni primi, quia secant, τομεῖς a Graecis nominantur. Hi deinde quatuor caninis dentibus ex omni parte cinguntur. Ultra quos utrimque fere maxillares quini sunt, praeterquam in iis, in quibus ultimi, qui sero gigni solent, non increverunt. [10] Ex his primores singulis radicibus; maxillares utique binis, quidam etiam ternis, quaternisve nituntur. Fereque longior radix breviorem dentem edit; rectique dentis recta etiam radix, curvi flexa est. Exque eadem radice in pueris novus dens subit, qui multo saepius priorem expellit: interdum tamen supra infrave eum se ostendit.

[11] Caput autem spina excipit. Ea constat ex vertebris quatuor et viginti. Septem in cervice sunt, duodecim ad costas, reliquae quinque sunt proximae costis. Eae teretes brevesque ab utroque latere processus duos exigunt: mediae perforatae, qua spinae medulla cerebro commissa descendit: circa quoque per duos processus tenuibus cavis perviae, per quae a membrana cerebri similes membranulae deducuntur. Omnesque vertebrae, exceptis tribus summis, a superiore parte in ipsis processibus paulum desidentes sinus habent: ab inferiore alios deorsum versus processus exigunt7). [12] Summa igitur protinus caput sustinet, per duos sinus receptis exiguis ejus processibus; quo fit, ut caput sursum deorsum versum tuberibus exasperetur; secunda superiori parti inferiori. Quod ad circuitum pertinet, pars summa angustiore orbe finitur: ita superior ei summae circumdata in later quoque caput moveri sinit. Tertia eodem modo secundam excipit: ex quo facilis cervici mobilitas est. [13] Ac ne sustineri quidem caput posset, nisi utrimque recti valentesque nervi collum continerent, quos τένοντας Graeci appellant: siquidem horum inter omnes flexus alter semper intentus ultra prolabi superiora non patitur. Jamque vertebra tertia [p. 326] tubercula, quae inferiori inserantur, exigit. Ceterae processibus deorsum spectantibus in inferiores insinuantur, ac per sinus quos utrimque habent, superiores accipiunt; multisque nervis et multa cartilagine continentur. [14] Ac sic uno flexu modico in pronum dato, ceteris negatis, homo et rectus insistit, et aliquid ad necessaria opera curvatur. Infra cervicem vero summa costa contra humerum sita est. Inde sex inferiores usque ad imum pectus proveniunt: eaeque, primis partibus rotundae, et leniter quasi capitulatae, vertebrarum transversis processibus ibi quoque paulum sinuatis, inhaerent: inde latescunt, et in exteriorem partem recurvatae paulatim in cartilaginem degenerant; eaque parte rursus in interiora leniter flexae committuntur cum osse pectoris. [15] Quod valens et durum a faucibus incipit, ab utroque latere lunatum, et a praecordiis, jam ipsum quoque cartilagine mollitum, terminatur. Sub costis vero prioribus quinque, quas νόθας Graeci nominant, breves tenuioresque, atque ipsae quoque paulatim in cartilaginem versae, extremis abdominis partibus inhaerescunt; imaque ex his, majore jam parte nihil, nisi cartilago est. Rursus a cervice duo lata ossa utrimque ad scapulas tendunt: nostri scutula operta, ὠμοπλάτας Graeci nominant. Ea in summis verticibus sinuata, ab his triangula, paulatimque latescentia ad spinam tendunt; et quo latiora quaque parte sunt, hoc hebetiora. Atque ipsa quoque, in imo cartilaginosa, posteriore parte velut innatant; quoniam, nisi in summo nulli ossi inhaerescunt. Ibi vero validis musculis nervisque constricta sunt. At a summa costa paulo interius, quam ubi ea media est, os excrescit8, ibi quidem tenue, procedens vero, quo propius lato scapularum ossi fit, eo plenius latiusque et paulum in exteriora curvatum, quod altera verticis parte modice intumescens, sustinet jugulum. [17] Id autem ipsum recurvum, ac neque inter durissima ossa numerandum, altero capite in eo, quod posui, altero in exiguo sinu pectoralis ossis insidit, paulumque motu brachii movetur, et cum lato osse scapularum infra caput ejus nervis et cartilagine connectitur.

Hinc humerus incipit, extremis utrimque capitibus tumidus, mollis, sine medulla, cartilaginosus: medius teres, [p. 327] durus, medullosus leniter gibbus in priorem et posteriorem et interiorem; cavus in exteriorem partem. Prior autem pars est,quae a pectore est; posterior, quae ab scapulis; interior, quae ad latus tendit; exterior, quae ab eo recedit: quod ad omnes articulos pertinere in ulterioribus patebit. Superius autem humeri caput rotundius, quam cetera ossa, de quibus adhuc dixi, parvo excessu vertici lati scapularum ossis inseritur, ac majore parte extra situm nervis deligatur. At inferius duos processus habet: inter quos, quod medium est, magis etiam extremis partibus sinuatur. Quae res sedem brachio praestat: quod constat ex ossibus duobus. Radius, quem χερχίδα Graeci appellant, superior breviorque, et primo tenuior, rotundo et leniter cavo capite exiguum humeri tuberculum recipit; idque ibi nervis et cartilagine continetur. [20] Cubitus inferior longiorque, et primo plenior, in summo capite duobus quasi verticibus exstantibus in sinum humeri, quem inter duos processus ejus esse proposui, se inserit. Primo vero duo brachii ossa juncta paulatim,dirimuntur, rursusque ad manum coeunt, modo crassitudinis mutato: siquidem ibi radius plenior, cubitus admodum tenuis est. Dein radius, in caput cartilaginosum consurgens, in vertice sinuatur: cubitus rotundus in extremo, parte altera paulum procedit. [21] Ac, ne saepius dicendum sit, illud ignorari non oportet, plurima ossa in cartilaginem desinere, nullum articulum non sic finiri. Neque enim aut moveri posset, nisi laevi inniteretur; aut cum carne nervisque conjungi, nisi ea media quaedam materia committeret. In manu vero prima palmae pars ex multis minutisque ossibus constat, quorum numerus incertus est. Sed oblonga omnia et triangula, structura quadam inter se connectuntur, quum invicem superior alterius angulus alterius planities sit: eoque fit ex his unius ossis paulum in interiora concavi species. [22] Verum ex manu duo exigui processus in sinum radii conjiciuntur. Tum ex altera parte recta quinque ossa, ad digitos tendentia, palmam explent. A quibus ipsi digiti oriuntur; qui ex ossibus ternis constant: omniumque eadem ratio est. Interius os in vertice sinuatur, recipitque exterioris exiguum tuberculum; nervique ea continent. A quibus orti ungues [p. 328] indurescunt: ideoque non ossi, sed carni magis radicibus suis inhaerent.

[23] Ac superiores quidem partes sic ordinatae sunt. Ima vero spina in coxarum osse desidit; quod transversum longeque valentissimum, vulvam, vesicam, rectum intestinum tuetur. Idque ab exteriore parte gibbum; ad spinam resupinatum; a lateribus, id est in ipsis coxis, sinus rotundos habet. A quibus oritur os, quod pectinem vocant; idque super intestina sub pube transversum, ventrem firmat: rectius in viris, recurvatum magis in exteriora in feminis, ne partum prohibeat. [24] Inde femina ordiuntur, quorum capita rotundiora etiam quam humerorum sunt; quum illa ex ceteris rotundissima sint. Infra vero duos processus a priore et a posteriore parte habent. Dein dura et medullosa et ab exteriore parte gibba, rursus ab inferioribus quoque capitibus intumescunt. Superiora in sinus coxae, sicut humeri in ea ossa, quae scapularum sunt, conjiciuntur: tum infra introrsus leniter tendunt, quo aequalius superiora membra sustineant. Atque inferiora quoque capita media sinuantur, quo facilius excipi a cruribus possint. [25] Quae commissura osse parvo, molli, cartilaginoso tegitur: patellam vocant. Haec super innatans, neque ulli ossi inhaerens, sed carne et nervis deligata, pauloque magis ad femoris os tendens, inter omnes crurum flexus juncturam tuetur. Ipsum autem crus est ex ossibus duobus. Etenim per omnia femur humero, crus brachio simile est: adeo ut habitus quoque et decor alterius ex altero cognoscatur: quod ab ossibus incipiens, etiam in carne respondet. [26] Verum alterum os ab exteriore parte surae positum est; quod ipsum quoque sura nominatur. Id brevius, supraque tenuius, ad ipsos talos intumescit. Alterum a priore parte positum, cui tibiae nomen est, longius et in superiore parte plenius, solum cum femoris inferiore capite committitur; sicut cum humero cubitus. Atque ea quoque ossa, infra supraque conjuncta, media, ut in brachio, dehiscunt. [27] Excipitur autem crus infra osse transverso talorum; idque ipsum super os calcis situm est, quod quadam parte sinuatum, quadam excessus habens, et procedentia ex talo recipit, et in sinum ejus inseritur. Idque sine medulla [p. 329] durum, magisque in posteriorem partem projectum, teretem ibi figuram repraesentat. Cetera pedis ossa ad eorum, quae in manu sunt, similitudinem structa sunt: planta palmae, digiti digitis, ungues unguibus respondent.

1 s. squamosa

2 s. lambdoides

3 s. biparietalis

4 s.frontalis

5 cf. Gal. De ossibus, et Oribas. Coll. med. XXIV, 3

6 o. cuneiforme

7 Locus hic maxime vexatus, mihi videtur integerrimus si ad simias specto.

8 acromion spinaque scapulae

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Introduction (Charles Victor Daremberg, 1891)
load focus Latin (W. G. Spencer, 1971)
load focus English (W. G. Spencer, 1971)
load focus Latin (Friedrich Marx, 1915)
hide References (53 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: