Hide browse bar Your current position in the text is marked in blue. Click anywhere in the line to jump to another position:
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Table of Contents:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[8] Quod si mali plus est, et vera phthisis est, inter initia protinus occurrere necessarium est: neque enim facile is morbus, quum inveteravit, evincitur. Opus est, si vires patiuntur, longa navigatione, caeli mutatione, sic ut densius quam id est, ex quo discedit aeger, petatur: ideoque aptissime Alexandriam ex Italia itur1). Fereque id posse inter principia corpus pati debet, quum hic morbus aetate firmissima maxime oriatur, id est ab anno duodevicesimo ad annum quintum et tricesimum2. Si id imbecillitas non sinit, nave tamen non longe gestari commodissimum est:
1 Plinius lib. XXVIII. cap. 3. sect. 14: Phthisi navigatio utilissima; longis morbis locorum mutatio; et lib. XXXI. cap. 6. sect. 33: Neque enim Aegyptus proper se petitur, sed proper longinquitatem navigandi. At lib. XXIV. cap. 6. sect. 19 ita scribit: Silvas eas dumtaxat, quae picis resinaeque gratia radantur, phthisicis, aut qui longa valetudine non recolligant vires; et illum coeli aera, plus, quam navigationem Aegyptiam, proficere, quam lactis herbidos per montium aestiva succos.
2 cf. Aph. V, 9; Coac. 431
The Annenberg CPB/Project provided support for entering this text.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.