previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


XX De Lethargicis.

Alter quoque morbus est, aliter phrenetico contrarius. In eo difficilior somnus, prompta ad omnem audaciam mens est: in hoc marcor, et inexpugnabilis paene dormiendi necessitas. λήθαργον Graeci nominarunt. Atque id quoque genus acutum est, et nisi succurritur, celeriter jugulat. Hos aegros quidam subinde excitare nituntur, admotis iis, per quae sternutamenta evocantur, et iis quae odore foedo movent; qualis est pix cruda, lana succida, piper, veratrum, castoreum, acetum, allium, cepa. [2] Juxta etiam galbanum incendunt, aut pilos, aut cornu cervinum; si id non est, quodlibet aliud. Tharrias vero quidam, accessionis id malum esse dixit, levarique quum ea decessit: itaque eos, qui subinde excitant, sine usu male habere. Interest autem, in decessione expergiscatur aeger, an quum febris non levetur, aut levata quoque ea somnus urgeat. Nam si expergiscitur, adhibere ei, ut sopito, supervacuum est: neque enim vigilando melior fit; sed per se, si melior est, vigilat. [3] Si vero continens ei somnus est, utique excitandus est; sed iis temporibus, quibus febris levissima est, ut et excernat aliquid, et sumat. Excitat autem validissime repente aqua frigida infusa. Post remissionem itaque, perunctum oleo multo corpus, tribus aut [p. 105] quatuor amphoris totum per caput perfundendum est. Sed hoc utemur, si aequalis aegro spiritus erit, si mollia praecordia: sin aliter haec erunt, ea potiora, quae supra comprehensa sunt. Et, quod ad somnum quidem pertinet, commodissima haec ratio est. [4] Medendi autem causa, caput radendum; deinde posca fovendum est, in qua laurus, aut ruta decocta sit1: altero die imponendum castoreum, aut ruta ex aceto contrita, aut lauri baccae, aut hedera cum rosa et aceto. Praecipueque proficit, et ad excitandum hominem, naribus admotum, et ad morbum ipsum depellendum, capiti frontive impositum sinapi. [5] Gestatio etiam in hoc morbo prodest; maximeque opportune cibus datus, id est in remissione, quanta maxima inveniri poterit. Aptissima autem sorbitio est, donec morbus decrescere incipiat: sic, ut si quotidie gravis accessio est, haec quotidie detur; si alternis, post graviorem sorbitio, post leviorem mulsa aqua. Vinum quoque cum tempestivo cibo datum non mediocriter adjuvat. [6] Quod si post longas febres ejusmodi torpor accessit, cetera eadem servanda sunt: ante accessionem autem, tribus quatuorve horis, castoreum, si venter adstrictus est, mixtum cum scammonia; si non est, per se ipsum cum aqua dandum est. Si praecordia mollia sunt, cibis utendum est plenioribus; si dura, in iisdem sorbitionibus subsistendum; imponendumque praecordiis, quod simul et reprimat, et emolliat.

1 Caelius Aurelianus lib. II. Morb. Acut. cap. 9 ita scribit: Heraclides caput posca fovet, in qua laurus fuerit decocta, et ruta; rasis quoque capillis ungit castoreo etc.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Introduction (Charles Victor Daremberg, 1891)
load focus Latin (Friedrich Marx, 1915)
load focus Latin (W. G. Spencer, 1971)
load focus English (W. G. Spencer, 1971)
hide References (8 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: