previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


10 Similes rursus ex magna parte casus curationesque sunt umeri et femoris: communia etiam quaedam umeris, bracchiis, feminibus, cruribus, digitis: siquidem ea minime periculose media franguntur. Quo propior fractura capiti vel superiori vel inferiori est, eo peior est: nam et maiores dolores adfert et difficilius curatur. Ea maxime tolerabilis est simplex transversa; peior, ubi multa fragmenta atque ubi obliqua; pessimum, ubi eadem acuta sunt. Nonnumquam autem fracta in his ossa in suis sedibus remanent; multo saepius excidunt aliudque super aliud effertur: idque ante omnia considerari debet et sunt notae certae. Si suis sedibus sunt, mota resonant, punctionisque sensum repraesentant; tacut inaequalia sunt. Si vero non adversa sed obliqua iunguntur, quod fit ubi loco suo non sunt, membrum id altero iam erit brevius et musculi eius tument.— Ergo si hoc deprensum est, protinus id membrum oportet extendere: nam nervi musculique intenti per ossa contrahuntur neque in suum locum veniunt, nisi illos per vim aliquis intendit. Rursus, si primis diebus id omissum est, inflammatio oritur; sub qua et difficile et periculose vis nervis adhibetur: nam[p. 538] distentio nervorum vel cancer sequitur, vel certe, ut mitissime agatur, pus. Itaque si antea reposita ossa non sunt, postea reponenda sunt. Intendere autem digitum vel aliud quodque membrum, si adhuc tenerum est, etiam unus homo potest, cum alteram partem dextra, alteram sinistra prendit: valentius membrum duobus eget, qui in diversa contendant. Si firmiores nervi sunt, ut in viris robustis maximeque eorum feminibus et cruribus evenit, habenis quoque vel linteis fasceis utrimque capita articulorum deliganda, et per plures in diversa ducenda sunt. Ubi paulo longius quam naturaliter esse debet membrum civ fecit, tum demum ossa manibus in suam sedem compellenda sunt, indiciumque ossis repositi est dolor sublatus et membrum alteri parti aequatum ... involvendum duplicibus triplicibusve pannis et in vino et oleo tinctis, quos linteos esse commodius est. Fere vero fasceis sex opus est Prima brevissima adhibenda, quae circa fracturam ter voluta, sursum versum feratur et quasi in cocleam serpat; satisque est eam ter hoc quoque modo circuire. Altera dimidio longior, eaque, si qua parte os eminet, ab ea; si totum aequale est, undelibet super fracturam debet incipere priori adversa deorsumque tendere, atque iterum de fractura reversa in superiore parte ultra priorem fasciam desinere. Super has iniciendum latiore linteo ceratum est, quod eas contineat; ac si qua parte os eminet, triplex ea pannus obiciendus eodem vino et oleo madens. Haec tertia fascia[p. 540] comprehendenda sunt, quartaque sic, ut semper insequens priori adversa sit, et tertia tantum inferiore parte, tres in superiore finiantur. Atque satius est saepius circuire quam adstringi: siquidem id, quod adstrictum est, alienatur et cancro oportunum est, sed si iuxta hunc os fractum est, necesse est. Deligatum vero membrum in diem tertium cndu est; eaque vinctura talis esse debet, ut primo die nihil offenderit, non tamen laxa visa sit, secundo laxior, tertio iam paene resoluta. Ergo tum rursus id membrum deligandum, adiciendaque prioribus quinta fascia est: iterumque quinto die resolvendum est, et sex fasceis involvendum sic, ut tertia et quinta infra, ceterae supra finiantur. Quotienscumque autem solvitur membrum, calida aqua fovendum. Sed si iuxta articulum fractura estdie instillandum vinum est, exigua parte olei adiecta, eademque omnia facienda, donec adeo inflammatio solvatur vel tenuius quoque quam ex consuetudine id membrum fiat. Quod si septimus dies non dedit, certe nonus exhibet; tum facillime ossa tractantur. Rursus ergo si parum commissa sunt, committi debent: si qua fragmenta eminent, in suas sedes reponenda sunt; deinde eodem modo membrum deligandum, ferulaeque super adcommodandae sunt, quae fixae circumpositaeque ossa in sua sede contineant; et in quam partem fractura inclinat, ab ea latior valentiorque ferula inponenda est. Easque omnes contra[p. 542] articulum esse oportet resimas, ne hunc laedant, nec ultra astringi quam ut ossa contineant; et cum spatio laxentur, tertio quoque die paulum habenis suis coartari; ac si nulla prurigo, nullus dolor est, sic manere, donec duae partes eius temporis, quo quodque os confervet, compleantur: postea levius aqua calida fovere, quia primo digeri materiam opus est, tum evocari. Ergo cerato quoque liquido id leniter est unguendum, perfricandaque summa cutis est; laxiusque id deligandum est. Tertio quoque die solvendum sic, ut remota calida aqua cetera eadem fiant: tantummodo singulae fasciae, quotiens resolutae fuerint, subtrahantur.

Haec communia sunt, illa propria: siquidem umerus fractus non sic ut membrum aliud intenditur, sed homo conlocatur alto sedili, medicus autem humiliore adversus. Una fascia bracchium amplexa ex cervice ipsius, qui laesus est, id sustineat; altera abaltera parte super caput data ibi accipit nodum; tertia vincto imo umero deorsum demittitur, ibi quoque capitibus eius inter se vinctis. Deinde ab occipitio ipsius minister sub ea fascea, quam secundo loco posui, porrecto, si dexter umerus[p. 544] ducendus est dextro, si sinister sinistro brachio demissum inter femina eius, qui curatur, baculum tenet; medicus super eam fasceam, de qua tertio loco dixi, plantam inicit dextram si sinister, sinistram si dexter umerus curatur; simulque alteram fasciam minister attollit, alteram premit medicus; quo fit ut leniter umerus extendatur. Fasceis vero, si medium aut imum os fractum est, brevioribus opus est; si summum, longioribus, ut ab eo sub altera quoque ala per pectus et scapulas porrigantur. Quae ... Protinus vero bracchium, cum deligatur, sic inclinandum est idque efficit, cum ante fascias quoque sic figurandum sit, ne postea suspensum aliter atque cum deligabatur, umerum inclinet. Bracchioque suspenso ipse quoque umerus ad latus leniter deligandus est; per quae fit, ut minime moveatur ideoque ossa sic se habeant, ut aliquis composuit. Cum ad ferulas ventum est, extrinsecus esse earum longissimae debent, a lacerto breviores, sub ala brevissimae. Saepiusque eae resolvendae sunt, ubi in vicinia cubiti umerus fractus est, ne ibi nervi rigescant et inutile bracchium efficiant. Quotiens solutae sunt, fractura manu continenda, cubitus aqua calida fovendus est et molli cerato perfricandus; ferulaeque vel omnino non inponendae contra eminentia cubiti, vel aliquanto breviores sunt.

Ac si bracchium fractum est, in primis considerandum est, alterum os an utrumque comminutum sit; non quo alia in eiusmodi casu curatio admovenda[p. 546] sit, sed primum, ut valentius extendatur, si utrumque os fractum est, quia necesse est minus nervos contrahi altero osse integro eoaque intendente; deinde, ut curiosius omnia in continendis ossibus fiant, si neutrum alteri auxilio est: nam ubi alterum integrum est, plus opis in eo quam in fasciis ferulisque est. Deligari autem bracchium debet paulum pollice ad pectus inclinato, siquidem is maxime bracchii naturalis habitus: sit idque involutum mitella commodissime excipitur, quae latitudine ipsi bracchio, perangustis capitibus collo inicitur. Atque ita commode bracchium ex cervice suspensum est, idque paulum supra cubiti alterius regionem pendere oportet.

... Quod si ex summo cubito quid fractum sit, glutinare id vinciendo alienum est: fit enim bracchium inmobile. Ac si nihil aliud quam dolori occursum est, idem qui fuit eius usus est.

In crure aeque ad rem pertinet alterum saltem os integrum manere. Commune vero ei femorique est quod, ubi deligatum est, in canalem coniciendum est. Is canalis et inferiore parte foramina II habere debet, per quae, si quis umor excesserit, descendat; et a planta moram, quae simul et sustineat eam et delabi non patiatur; et a lateribus cava, per quae loris datis morae quaedam crus femurque, ut collocatum est, detineant. Esse etiam is debet a planta, si crus fractum est; circa poplitem,[p. 548] si femur, usque ad coxam; si iuxta superius caput femoris, sic, ut ipsa quoque ei coxa insit. Neque tamen ignorari oportet, si femur fractum est, fieri brevius, quia numquam in anticum statum revertitur, summisque digitis postea cruris eius insisti: sed multo tamen foedior debilitas est, ubi fortunae neglegentia quoque accessit.

Digitum satis est ad unum surculum post inflammationem deligari.

His proprie ad singula membra pertinentibus, rursus illa communia sunt: primis diebus fames; deinde tum, cum iam increscere callum oportet, liberalius alimentum; longa a vino abstinentia; fomentum aquae calidae, dum inflammatio est, liberale; ubi ea desit, modicum; tum etiam longior ulterioribus ex liquido cerato membris et mollis tamen unctio. Neque protinus exercendum id membrum, sed ... ad antiquos usus reducendum est.

Gravius aliquanto est, cum ossis fracturae carnis quoque vulnus accessit, maxumeque si id musculi femoris aut umeri senserunt: nam et inflammationes multo graviores et promptiores cancros habent. Ac femur quidem, si ossa inter se recesserunt, fere praecidi necesse est. Umerus vero quoque in periculum venit, sed facilius conservatur. Quibus periculis etiam magis id expositum, quod iuxta ipsos articulos ictum est. Curiosius igitur agendum est, et musculus quidem, per mediam plagam transversus praecidendus; sanguis vero, si parum fluxit, mittendus; corpus inedia extenuandum.[p. 550] Ac reliqua quidem membra lentius intendenda, et lenius in iis ossa in suam sedem reponenda sunt: in his vero neque intendi nervos neque ossa tractari satis expedit; ipsique homini permittendum est, ut sic ea collocata habeat, quemadmodum minime laedunt. Omnibus autem his vulneribus inponendum primo linamentum est vino madens, cui rosae pum admodum adiectum sit, cetera eadem. Deligandaque fascis sunt aliquanto quam vulnus latioribus, laxius scilicet quam si ea plaga non esset: quanto facilius et alienari et occupari cancro vulnus potest ... numero potius fasciarum id agendum, ut laxae quoque aeque contineant. Quod in femore umeroque sic fiet, si ossa forte recte concurrerint: sin aliter se habebunt, eatenus circumdari fascia debebit, ut inpositum medicamentum contineat. Cetera eadem, quae supra (1H seqq.) scripsi, facienda sunt, praeterquam quod neque ferulis neque canalibus, inter quae vulnus sanescere non potest, sed pluribus tantummodo et latioribus faceis opus est: ingerendumque subinde in eas est calidum oleum et vinum, magisque in ... primo fame utendum; ... est alienum; vulnus calida aqua fovendum, frigusque omni ratione vitandum; et transeundum ad medicamenta, quae puri movendo sunt; maiorque vulneri quam ossi cura agenda: ergo cottidie solvendum nutriendumque est. Inter quae si quod parvulum fragmentum ossis eminet,[p. 552] id si retusum est, in suam sedem dandum; si acutum, ante acumen eius, si longius est, praecidendum; si brevius, limandum et utrumque scalpro levandum; tum ipsum recondendum est. Ac si id manus facere non potest, vulsella, quali fabri utuntur, inicienda est recte se habendi capiti ab ea parte, qua similia est, ut ea parte, qua gibba est, eminens os in suam sedem compellat. Si id maius est membranulisque cingitur, sinere oportet eas sub medicamentis resolvi, idque os, ubi iam nudatum est, abscidere; quod maturius scilicet faciendum est. Potestque ea ratione et os coire et vulnus sanescere, illud suo tempore, hoc prout se habet.

Nonnumquam etiam in modo vulnere evenit, ut fragmenta quaedam velut emoriantur neque cum ceteris coeant; quod hic quoque ex modo fluentis umoris colligitur. Quo magis necessarium est saepius ulcus resolvere atque nutrire. Sequitur vero, ut id os per se post aliquot dies excidat. Cum iam misera antea condicio vulneris sit, tamen id interdum manus ... diutiusque facies. Saepe enim integra cutis osse abrumpitur, protinusque prurigo et dolor oritur. Quae solvere, si accidit, maturius oportet, et fovere aqua per aestatem frigida, per hiemem egelida; deinde ceratum myrteum inponendum. At interdum fractura quibusdam velut aculeis[p. 554] carnem vexat; quo a prurigine et punctionibus cognito, aperire id medicus eosque aculeos praecidere necesse habet. Reliqua vero curatio in utroque hoc casu eadem est, quae ubi ictus protinus ... intulit.

Puro iam ulcere cibis hic quoque utendum est carnem producentibus. Si brevius adhuc membrum est et ossa loco suo non sunt, eo paxillus tenuis quam levissimi fratris inter ea demitti debet sic, ut capite paululum supra ulcus emineat; isque cottidie plenior adigendus est, donec par id membrum alteri fait; tum paxillus removendus; vulnus sanandum est; cicatrix inducta fovenda facit aqua est, in qua myrtus, hedera, aliaeve similes verbenae decoctae sint; inlinendumque medicamentum est quod siccet; et magis etiam hic quiescundum, donec id membrum confirmetur.

Si quando vero ossa non confervuerunt, quia saepe solutum, saepe motum, in aperto deinde curatio est: possunt enim coire ... Si vetustas occupavit, membrum extendendum est, ut aliquid laedatur: ossa inter se manu dividenda, ut concurrendo exasperentur, ut, si quid pingue est, eradatur totumque id quasi recens fiat, magna tamen cura habita, ne nervi musculive laedantur. Tum vino fovendum est, in quo malicorium decoctum sit; inponendumque id ipsum corium ovi albo mixtum: tertio die resolvendum fovendumque aqua,[p. 556] in qua verbenae, de quibus supra (K) dixi, decoctae sint: quinto die idem faciendum, ferulaeque circumdandae. Cetera et ante et post eadem facienda, quae supra (1K) scripsi.

Solent tamen interdum transversa inter se ossa confervere, eoque et brevius membrum et indecorum fit; et si capita acutiora sunt, adsiduae punctiones sentiuntur. Ob quam causam frangi rursus ossa et derigi debent. Id hoc modo fit. Calida aqua multa membrum id fovetur, et ex cerato liquido perfricatur intenditurque. Et inter haec medicus pertractans ossa, ut adhuc tenero callo, manibus ea diducit, compellitque id, quod eminet, in suam sedem; et, si parum valuit, ab ea parte, in quam os se inclinat, ei involutam lana regulam obicit; atque ita deligando adsuescere iterum vetustae sedi cogit. Nonnumquam autem recte quidem ossa coierunt, superincrevit vero nimius callus, ideoque locus is intumuit. Quod ubi incidit, diu leviterque id membrum perfricandum est ex oleo et sale et nitro, multumque aqua calida salsa fovendum; et inponendum malagma quod digerat, adstrictiusque alligandum; holeribusque et praeterea vomitu utendum, per quae cum carne callus quoque extenuatur. Confertque aliquid eo sinapi quod cum ficu in alterum par membrum inpositum ... donec id paulum erodat eoque evocet materiam. Ubi his tumor extenuatus est, rursus ad ordinem vitae revertendum est.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Introduction (Charles Victor Daremberg, 1891)
load focus Latin (Charles Victor Daremberg, 1891)
load focus English (W. G. Spencer, 1971)
load focus Latin (Friedrich Marx, 1915)
hide References (27 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: