previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


17 Interdum tamen vel ex ictu aliquo vel retento diutius spiritu vel sub gravi fasce interior abdominis membrana superiore cute integra rumpitur. Quod feminis quoque ex utero saepe evenire consuevit; fitque praecipue circa ilia. Sequitur autem, cum superior caro mollis sit, ut ne satis intestina contineat, isque intenta cutis indecore intumescat.— Atque id quoque aliter ab aliis curatur. Quidam enim per acum duobus linis ad imam basem inmissis sic utrimque devinciunt, quemadmodum et in umbilico (14.5) et in uva (7.11) positum est, ut quicquid super vinculum est emoriatur: quidam medium tumorem excidunt ad similitudinem myrtei foli, quod semper eodem modo servandum esse iam posui (2.6), et tum oras sutura iungunt. Commodissimum est autem resupinato corpore experiri manu, qua parte is tumor maxime cedat, quia[p. 390] necesse est ea parte rupta membrana sit; quaque integra est, ea magis obnitatur; tum qua rupta videbitur, immittendae scalpello duae lineae sunt, ut excisso medio interior membrana utrimque recentem plagam habeat, qui quod vetus est, sutura non coit. Loco patefacto, si qua parte membrana non novam plagam sed veterem habet, tenuis excidenda habena est, quae tantum oras eius exulceret. Cetera, quae ad suturam reliquamque curationem pertineant, supra (16.3 seqq.) conprehensa sunt.

Praeter haec evenit, ut in quorundam ventribus varices sint; quarum quia nulla alia curatio est, quam quae in cruribus esse consuevit, tum eam partem explanaturus, hanc quoque eo (31) differo.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Introduction (Charles Victor Daremberg, 1891)
load focus Latin (Friedrich Marx, 1915)
load focus English (W. G. Spencer, 1971)
load focus Latin (Charles Victor Daremberg, 1891)
hide References (5 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: