Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
25 Est autem aliud levius omnibus proximis, de quibus supra dictum est, quod tenesmon Graeci vocant. Id neque acutis neque longis morbis adnumerari debet, cum et facile tollatur neque umquam per se iugulet. In hoc aeque atque in torminibus frequens desidendi cupiditas est, aeque dolor, ubi aliquid excernitur. Descendunt autem pituitae muccisque similia, interdum etiam leviter subcruenta: sed his interponuntur nonnumquam ex cibo quoque recte coacta.— Desidere oportet in aqua calida saepiusque ipsum anum nutrire. Cui plura medicamenta idonea sunt: butyrum cum rosa; acacia ex aceto liquata; emplastrum id, quod τετραφάρμακον Graeci vocant, rosa liquatum; alumen lana circumdatum et ita adpositum, eademque ex inferiore parte indita, quae torminum auxilia sunt; eaedem verbena decoctae, ut inferiores partes foveantur. Alternis vero diebus aqua, alternis leve et austerum vinum bibendum est. Potio esse [p. 440]debet egelida et frigidae propior; ratio victus talis, qualem in torminibus supra (22) praecepimus.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.