previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


10 Tussis vero fere propter faucium exulcerationem est. Quae multis modis contrahitur: itaque illis restitutis ipsa finitur. Solet tamen interdum per se quoque male habere, et vix, cum vetus facta est, eliditur. Et modo arida est, modo pituitam citat.— Oportet hysopum altero quoque die bibere; spiritu retento currere, sed minime in pulvere, ac lectione uti vehementi, quae primo impedita tussi, post eam vincit; tum ambulare; deinde per manus [p. 390] quoque exerceri, et pectus diu perfricari; post haec quam pinguissimae ficus uncias tres super prunam incoctas esse. Praeter haec, si umida est, prosunt frictiones validae cum quibusdam calfacientibus, sic ut caput quoque siccum vehementer perfricetur; item cucurbitulae pectori admotae; sinapi ex parte exteriore faucibus inpositum, donec leviter exulceret; potio ex menta nucibusque Graecis et amylo; primoque adsumptus panis aridus, deinde aliquis cibus lenis. At si sicca tussis est, cum vehementissime urget, adiuvat vini austeri cyathus adsumptus, dum ne amplius id interposito tempore aliquo quam ter aut quater fiat; item laseris quam optimi paulum devorare opus est; porri vel marrubii sucum adsumere; scillam delingere, acetum ex ea vel certe acre sorbere; aut cum spica alii contriti duos vini cyathos. Utilis etiam in omni tussi est peregrinatio, navigatio longa, loca maritima, natationes; cibus interdum mollis, ut malva, ut urtica, interdum acer; lac cum alio coctum; sorbitiones, quibus laser sit adiectum, aut in quibus porrum incoctum tabuerit; ovum sorbile sulpure adiecto; potui primum aqua calida, deinde in vicem aliis diebus haec, aliis vinum.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Introduction (Charles Victor Daremberg, 1891)
load focus Latin (Friedrich Marx, 1915)
load focus Latin (Charles Victor Daremberg, 1891)
load focus English (W. G. Spencer, 1971)
hide References (2 total)
  • Cross-references in general dictionaries to this page (2):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: