previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


18 Et febrium quidem ratio exposita est. Supersunt vero alii corporis adfectus, qui huic superveniunt, ex quibus eos, qui certis partibus adsignari non possunt, protinus iungam.

Incipiam ab insania, primamque huius ipsius partem adgrediar, quae et acuta et in febre est: φρένησιν Graeci appellant. Illud ante omnia scire oportet, interdum in accessione aegros desipere et loqui aliena. Quod non quidem leve est neque incidere potest nisi in febre vehementi; non tamen aeque pestiferum est: nam plerumque breve esse consuevit levatoque accessionis impetu protinus mens redit. Neque id genus morbi remedium aliud desiderat, quam quod in curanda febre praeceptum est. Phrenesis vero tum demum est, cum continua dementia esse incipit, cum aeger, quamvis adhuc sapiat, tamen quasdam vanas imagines accipit: [p. 290] perfecta est, ubi mens illis imaginibus addicta est. Eius autem plura genera sunt: siquidem ex phreneticis alii tristes sunt; alii hilares; alii facilius continentur et intra verba desipiunt; alii consurgunt et violenter quaedam manu faciunt; atque ex his ipsis alii nihil nisi impetu peccant, alii etiam artes adhibent summamque speciem sanitatis in captandis malorum operum occasionibus praebent, sed exitu deprenduntur.— Ex his autem eos, qui intra verba desipiunt, aut leviter etiam manu peccant, onerare asperioribus coercitionibus supervacuum [p. 292]est: eos, qui violentius se gerunt, vincire convenit, ne vel sibi vel alteri noceant. Neque credendum est, si vinctus aliqui, dum levari vinculis cupit, quamvis prudenter et miserabiliter loquitur, quoniam is dolus insanientis est. Fere vero antiqui tales aegros in tenebris habebant, eo quod iis contrarium esset exterriri, et ad quietem animi tenebras ipsas conferre aliquid iudicabant. At Asclepiades, tamquam tenebris ipsis terrentibus, in lumine habendos eos dixit. Neutrum autem perpetuum est: alium enim lux, alium tenebrae magis turbant; reperiunturque, in quibus nullum discrimen deprehendi vel hoc vel illo modo possit. Optimum itaque est utrumque experiri, et habere eum, qui tenebras horret, in luce, eum qui lucem, in tenebris. At ubi nullum tale discrimen est, aeger, si vires habet, loco lucido; si non habet, obscuro continendus est. Remedia vero adhibere, ubi maxime furor urget, supervacuum est: simul enim febris quoque increscit. Itaque tum nihil nisi continendus aeger est: ubi vero res patitur, festinanter subveniendum est. Asclepiades perinde esse dixit his sanguinem mitti ac si trucidentur: rationem hanc secutus, quod neque insania esset, nisi febre intenta, neque sanguis nisi in remissione eius recte mitteretur. Sed ipse in his somnum multa frictione quaesivit, cum et intentio febris somnum impediat et frictio non nisi in remissione eius utilis sit. Itaque hoc quoque auxilium debuit praeterire. Quid igitur est? Multa in praecipiti periculo recte fiunt alias omittenda. Et continuata quoque febris habet tempora, quibus, etsi non remittit, non tamen crescit, estque hoc ut non optimum, sic tamen secundum remediis tempus, quo, si vires aegri patiuntur, sanguis quoque mitti debet. Minus deliberari potest, an alvus ducenda sit. Tum interposito die convenit caput ad cutem tondere, aqua deinde fovere, in qua verbenae aliquae decoctae sint vel ex reprimentibus; aut prius fovere, deinde radere, et iterum fovere; ac novissime rosa caput naresque implere, offerre etiam naribus rutam ex aceto contritam, movere sternumenta medicamentis in id efficacibus. Quae tamen facienda sunt in iis, quibus vires non desunt: si vero inbecillitas est, rosa tantum caput adiecto serpullo similique [p. 294]aliquo madefaciendum est. Utiles etiam in quibuscumque viribus duae herbae sunt, solanum et muralis, si simul ex utraque suco expresso caput impletur. Cum febris remisit, frictione utendum est, parcius tamen in iis, qui minus hilares quam in iis, qui nimis tristes sunt. Adversus autem omnium sic insanientium animos gerere se pro cuiusque natura necessarium est. Quorundam enim vani metus levandi sunt, sicut in homine praedivite famem timente incidit, cui subinde falsae hereditates nuntiabantur. Quorundam audacia coercenda est, sicut in iis fit, in quibus continendis plagae quoque adhibentur. Quorundam etiam intempestivus risus obiurgatione et minis finiendus: quorundam discutiendae tristes cogitationes; ad quod symphoniae et cymbala strepitusque proficiunt. Saepius tamen adsentiendum quam repugnandum et paulatim et non evidenter ab iis, quae stulte dicentur, ad meliora mens eius adducenda. Interdum etiam elicienda ipsius intentio; ut fieri in hominibus studiosis litterarum, quibus liber legitur aut recte, si delectantur, aut perperam, si id ipsum eos offendit: emendando enim convertere animum incipiunt. Quin etiam recitare, si qua meminerunt, cogendi sunt. Ad cibum quoque quosdam non desiderantes reduxerunt ii, qui inter epulantes eos conlocarunt. Omnibus vero sic adfectis somnus et difficilis et praecipue necessarius est: sub hoc enim plerique sanescunt. Prodest ad id atque etiam ad mentem ipsam con-[p. 296]ponendam crocinum unguentum cum irino in caput additum. Si nihilo minus vigilant, quidam somnum moliuntur potui dando aquam, in qua papaver aut hyoscyamos decocta sint, alii mandragorae mala pulvino subiciunt, alii vel amomum vel sycamini lacrimam fronti inducunt. Hoc nomen apud medicos reperio. Sed cum Graeci morum sycaminon appellant, mori nulla lacrima est. Sic vero significatur lacrima arboris in Aegypto nascentis, quam ibi sycomoron appellant. Plurimi, decoctis papaveris corticibus, ex ea aqua spongia os et caput subinde fovent. Asclepiades ea supervacua esse dixit, quoniam in lethargum saepe converterent: praecepit autem, ut primo dei a cibo, potione, somno abstineretur, vespere ei daretur potui aqua, tum frictio admoveretur lenis, ut ne manum quidem qui perfricaret vehementer inprimeret; postero deinde die isdem omnibus factis vespere ei daretur sorbitio et aqua, rursusque frictio adhiberetur; per hanc enim nos consecuturos, ut somnus accedat. Id interdum fit, et quidem adeo, ut illo confitente nimia frictio etiam lethargi periculum adferat. Sed si sic somnus non accessit, tum demum illis medicamentis arcessendus est, habita scilicet eadem moderatione, quae hic quoque necessaria est, ne, quem obdormire volumus, excitare postea non possimus. Confert etiam aliquid ad somnum silanus iuxta cadens, vel gestatio post cibum et noctu, maximeque suspensi lecti motus. Neque alienum est, si neque sanguis [p. 298] ante missus est, neque mens constat, neque somnus accedit, occipitio inciso cucurbitulam admovere; quae quia levat morbum, potest etiam somnum facere. Moderatio autem in cibo quoque adhibenda est: nam neque aeger implendus est, ne insaniat, neque ieiunio utique vexandus, ne inbecillitate in cardiacum incidat. Opus est cibo infirmo maximeque sorbitione, potione aquae mulsae, cuius ternos cyathos bis hieme, quater aestate dedisse satis est.

Alterum insaniae genus est, quod spatium longius recipit, quia fere sine febre incipit, leves deinde febriculas excitat. Consistit in tristitia, quam videtur bilis atra contrahere.— In hac utilis detractio sanguinis est: si quid hanc poterit prohibere, prima est abstinentia, secunda per album veratrum vomitumque purgatio, post utrumlibet adhibenda bis die frictio est; si magis valet, frequens etiam exercitatio: in ieiuno vomitus. Cibus sine vino dandus ex media materia est; quam quotiens posuero, scire licebit etiam ex infirmissima dari posse, dum ne illa sola quis utatur: valentissima tantummodo esse removenda. Praeter haec servanda alvus est quam tenerrima, removendi terrores, et potius bona spes[p. 300] offerenda; quaerenda delectatio ex fabulis ludisque, maxime quibus capi sanus adsuerat; laudanda, si qua sunt, ipsius opera et ante oculos eius ponenda; leviter obiurganda vana tristitia; subinde admonendus, in iis ipsis rebus, quae sollicitant, cur potius laetitiae quam sollicitudinis causa sit. Si febris quoque accessit, sicut aliae febres curanda est.

Territum genus insaniae est ex his longissimum, adeo ut vitam ipsam non impediat; quod robusti corporis esse consuevit. Huius autem ipsius species duae sunt: nam quidam imaginibus, non mente falluntur, quales insanientem Aiacem vel Orestem percepisse poetae ferunt: quidam animo desipiunt.

Si imagines fallunt, ante omnia videndum est, tristes an hilares sint. In tristitia nigrum veratrum deiectionis causa, in hilaritate album ad vomitum excitandum dari debet; idque si in potione non accepit, in pane adiciendum est, quo facilius fallat: nam si bene se purgaverit, ex magna parte morbum levabit. Ergo etiamsi semel datum veratrum parum profecerit, interposito tempore iterum dari debet. Neque ignorare oportet leviorem esse morbum cum risu quam cum serio insanientium. Illud quoque perpetuum est in omnibus morbis, ubi ab inferiore parte purgandus aliquis est, ventrem eius ante solvendum esse; ubi a superiore, comprimendum.

Si vero consilium insanientem fallit, tormentis quibusdam optime curatur. Ubi perperam aliquid [p. 302]dixit aut fecit, fame, vinculis, plagis coercendus est. Cogendus est et attendere et ediscere aliquid et meminisse: sic enim fiet, ut paulatim metu cogatur considerare quid faciat. Subito etiam terreri et expavescere in hoc morbo prodest, et fere quicquid animum vehementer turbat. Potius enim quaedam fieri mutatio, cum ab eo statu mens, in quo fuerat, abducta est. Interest etiam, ipse sine causa subinde rideat, an maestus demissusque sit: nam demens hilaritas terroribus iis, de quibus supra (Section: 21) dixi melius curatur. Si nimia tristitia, prodest lenis sed multa bis die frictio, item per caput aqua frigida infusa, demissumque corpus in aquam et oleum. Illa communia sunt, insanientes vehementer exerceri debere, multa frictione uti, neque pinguem carnem neque vinum adsumere; cibis uti post purgationem ex media materia quam levissimis; non oportere esse vel solos vel inter ignotos, vel inter eos, quos aut contemnant aut neglegant; mutare debere regiones et, si mens redit, annua peregrinatione esse iactandos.

Raro sed aliquando tamen ex metu delirium nascitur. Quod genus insanientium specie ... similique victus genere solo curandum est, praeterquam quod in hoc insaniae genere solo recte vinum datur.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Introduction (Charles Victor Daremberg, 1891)
load focus English (W. G. Spencer, 1971)
load focus Latin (Charles Victor Daremberg, 1891)
load focus Latin (Friedrich Marx, 1915)
hide References (35 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: