Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
16 At si duae quartanae sunt, neque eae, quas proposui (15, 4-6), exercitationes adhiberi possunt, aut ex toto quiescere opus est, aut, si id difficile est, leviter ambulare, considere diligenter involutis pedibus et capite; quotiens febris accessit et desiit, cibum modicum sumere et vinum, reliquo tempore, nisi inbecillitas urguet, abstinere. At si duae febres paene iunguntur, post utramque cibum sumere, deinde vacuo tempore et moveri aliquid et post unctionem cibo uti. Cum vero vetus quartana raro nisi vere solvatur, utique eo tempore attendendum est, ne quid fiat, quod valetudinem impediat. Prodestque in vetere quartana subinde mutare victus genus, a vino ad aquam, ab aqua ad vinum, a lenibus cibis ad acres, ab acribus ad lenes transire; esse radicem, deinde vomere; iure vel ... pulli gallinacei ventrem resolvere; oleo ad frictiones adicere calfacientia; ante accessionem sorbere vel aceti cyathos duos, vel unum sinapis cum tribus Graeci vini salsi, vel misti paribus portionibus et in aqua diluta piper, castoreum, laser, murram. Per haec enim similiaque corpus agitandum est, ut moveatur ex eo statu, quo detinetur. Si febris quievit, diu meminisse eius diei convenit, eoque vitiare frigus, calorem, cruditatem, [p. 288] lassitudinem: facile enim revertitur, nisi a sano quoque aliquamdiu timetur.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.