Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
19. Neque haec sola discrimina sunt; sed etiam aliae res boni suci sunt, aliae mali, quas [p. 200] εὐχύλους vel κακοχύλουςGraeci vocant; aliae lenes, aliae acres; aliae crassiorem pituitam in nobis faciunt, aliae tenuiorem; aliae idoneae stomacho, aliae alienae sunt; itemque aliae inflant, aliae ab hoc absunt; aliae calfaciunt, aliae refrigerant; aliae facile in stomacho acescunt, aliae non facile intus corrumpuntur; aliae movent alvum, aliae supprimunt; aliae citant urinam, aliae tardant; quaedam somnum movent, quaedam sensum excitant. Quae omnia ideo noscenda sunt, quoniam aliud alii vel corpori vel valetudini convenit.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.