Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[p. 366]spongiam concavam inponere subinde in aqua frigida expressam; unguere rosa et aceto, vel potius his tinctam lanam sucidam imponere aliave refrigerantia cataplasmata. At si frigus nocuit, caput oportet perfundere aqua calida marina vel certe salsa, aut in qua laurus decocta sit; tum caput vehementer perfricare; deinde calido oleo implere, veste velare. Quidam id etiam devinciunt; alii cervicalibus vestimentisque onerant, et sic levantur; alios calida cataplasmata adiuvant. Ergo etiam ubi causa incognita est, videre oportet, refrigerantia magis an calfacientia leniant, et iis uti, quae experimentum adprobarit. At si parum causa discernitur, perfundere caput, primum calida aqua, sicut supra (Section: 7) praeceptum est, vel salsa, vel ex lauro decocta, tum frigida posca. Illa in omni vetusto capitis dolore communia sunt: sternumenta excitare, inferiores partes vehementer perfricare; gargarizare iis, quae salivam movent; cucurbitulas temporibus et occipitio admovere; sanguinem ex naribus extrahere; resina subinde tempora revellere, et imposito sinapi exulcerare ea, quae male habent ante linteolo subiecto, ne vehementer adrodat; candentibus ferramentis, ubi dolor est, ulcera excitare; cibum permodicum cum aqua sumere; ubi levatus est dolor, in balineum ire, ibi multa aqua, prius calida, deinde frigida per caput perfundi: si discussus ex toto dolor est, etiam ad vinum reverti, sed postea semper antequam quicquam aliud aquam bibere.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.