previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

Aetheria tum forte plaga crinitus Apollo
desuper Ausonias acies urbemque videbat,
640nube sedens, atque his victorem adfatur Iulum:
Macte nova virtute, puer: sic itur ad astra,
dis genite et geniture deos. Iure omnia Bella
gente sub Assaraci fato ventura resident,
nec te Troia capit.” Simul haec effatus ab alto
645aethere se misit, spirantis dimovet auras
Ascaniumque petit. Forma tum vertitur oris
antiquum in Buten; hic Dardanio Anchisae
armiger ante fuit fidusque ad limina custos,
tum comitem Ascanio pater addidit. Ibat Apollo
650omnia longaevo similis, vocemque coloremque
et crinis albos et saeva sonoribus arma,
atque his ardentem dictis adfatur Iulum:
Sit satis, Aenide, telis impune Numanum
oppetiisse tuis; primam hanc tibi magnus, Apollo
655concedit laudem et paribus non invidet armis:
cetera parce, puer, bello.” Sic orsus Apollo
mortalis medio aspectus sermone reliquit
et procul in tenuem ex oculis evanuit auram.
Agnovere deum proceres divinaque tela
660Dardanidae pharetramque fuga sensere sonantem.
Ergo avidum pugnae dictis ac numine Phoebi
Ascanium prohibent, ipsi in certamina rursus
succedunt animasque in aperta pericula mittunt.
It clamor totis per propugnacula muris,
665intendunt acris arcus amentaque torquent.
Sternitur omne solum telis, tum scuta cavaeque
dant sonitum flictu galeae, pugna aspera surgit:
quantus ab occasu veniens pluvialibus Haedis
verberat imber humum, quam multa grandine nimbi
670in vada praecipitant, cum Iuppiter horridus austris
torquet aquosam hiemem et caelo cava nubila rumpit.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (Georgius Thilo, 1881)
load focus Notes (John Conington, 1876)
load focus English (John Dryden)
load focus English (Theodore C. Williams, 1910)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: