520Vix ea fatus erat, defixique ora tenebant
Aeneas Anchisiades et fidus Achates
multaque dura suo tristi cum corde putabant,
ni signum caelo Cytherea dedisset aperto.
Namque inproviso vibratus ab aethere fulgor
525cum sonitu venit, et ruere omnia visa repente
Tyrrhenusque tubae mugire per aethera clangor.
Suspiciunt, iterum atque iterum fragor increpat ingens:
arma inter nubem caeli regione serena
per sudum rutilare vident et pulsa tonare.
530Obstipuere animis alii, sed Troius heros
agnovit sonitum et divae promissa parentis.
Tum memorat: “Ne vero, hospes, ne quaere profecto,
quem casum portenta ferant: ego poscor Olympo.
Hoc signum cecinit missuram diva creatrix,
535si bellum ingrueret, Volcaniaque arma per auras
laturam auxilio.
Heu quantae miseris caedes Laurentibus instant;
quas poenas mihi, Turne, dabis; quam multa sub undas
scuta virum galeasque et fortia corpora volves,
540Thybri pater! Poscant acies et foedera rumpant.”
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.