Interea videt Aeneas in valle reducta
seclusum nemus et virgulta sonantia silvis,
705Lethaeumque, domos placidas qui praenatat, amnem.
Hunc circum innumerae gentes populique volabant;
ac—velut in pratis ubi apes aestate serena
floribus insidunt variis, et candida circum
lilia funduntur—strepit omnis murmure campus.
710Horrescit visu subito, causasque requirit
inscius Aeneas, quae sint ea flumina porro,
quive viri tanto complerint agmine ripas.
Tum pater Anchises: “Animae, quibus altera fato
corpora debentur, Lethaei ad fluminis undam
715securos latices et longa oblivia potant.
Has equidem memorare tibi atque ostendere coram,
iampridem hanc prolem cupio enumerare meorum,
quo magis Italia mecum laetere reperta.”
“O pater, anne aliquas ad caelum hinc ire putandum est
720sublimis animas, iterumque ad tarda reverti
corpora? Quae lucis miseris tam dira cupido?”
“Dicam equidem, nec te suspensum, nate, tenebo”
suscipit Anchises, atque ordine singula pandit.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.