105Olli—sensit enim simulata mente locutam,
quo regnum Italiae Libycas averteret oras—
sic contra est ingressa Venus: “Quis talia demens
abnuat, aut tecum malit contendere bello,
si modo, quod memoras, factum fortuna sequatur.
110Sed fatis incerta feror, si Iuppiter unam
esse velit Tyriis urbem Troiaque profectis,
miscerive probet populos, aut foedera iungi.
Tu coniunx tibi fas animum temptare precando.
Perge; sequar. Tum sic excepit regia Iuno:
115“Mecum erit iste labor: nunc qua ratione, quod instat
confieri possit, paucis, adverte, docebo.
Venatum Aeneas unaque miserrima Dido
in nemus ire parant, ubi primos crastinus ortus
extulerit Titan, radiisque retexerit orbem.
120His ego nigrantem commixta grandine nimbum,
dum trepidant alae, saltusque indagine cingunt,
desuper infundam, et tonitru caelum omne ciebo.
Diffugient comites et nocte tegentur opaca:
speluncam Dido dux et Troianus eandem
125devenient; adero, et, tua si mihi certa voluntas,
conubio iungam stabili propriamque dicabo,
hic hymenaeus erit.”—Non adversata petenti
adnuit, atque dolis risit Cytherea repertis.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.