Ecce, manus iuvenem interea post terga revinctum
pastores magno ad regem clamore trahebant
Dardanidae, qui se ignotum venientibus ultro,
60hoc ipsum ut strueret Troiamque aperiret Achivis,
obtulerat, fidens animi atque in utrumque paratus,
seu versare dolos, seu certae occumbere morti.
Undique visendi studio Troiana iuventus
circumfusa ruit, certantque inludere capto.
65Accipe nunc Danaum insidias, et crimine ab uno
disce omnes.
Namque ut conspectu in medio turbatus, inermis
constitit atque oculis Phrygia agmina circumspexit:
“Heu, quae nunc tellus” inquit “quae me aequora possunt
70accipere? Aut quid iam misero mihi denique restat,
cui neque apud Danaos usquam locus, et super ipsi
Dardanidae infensi poenas cum sanguine poscunt?”
Quo gemitu conversi animi, compressus et omnis
impetus. Hortamur fari; quo sanguine cretus,
75quidve ferat, memoret, quae sit fiducia capto.
Ille haec, deposita tandem formidine, fatur:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.