Ecce autem telis Panthus elapsus Achivom,
Panthus Othryades, arcis Phoebique sacerdos,
320sacra manu victosque deos parvumque nepotem
ipse trahit, cursuque amens ad limina tendit.
“Quo res summa, loco, Panthu? Quam prendimus arcem?”
Vix ea fatus eram, gemitu cum talia reddit:
“Venit summa dies et ineluctabile tempus
325Dardaniae: fuimus Troes, fuit Ilium et ingens
gloria Teucrorum; ferus omnia Iuppiter Argos
transtulit; incensa Danai dominantur in urbe.
Arduus armatos mediis in moenibus adstans
fundit equus, victorque Sinon incendia miscet
330insultans; portis alii bipatentibus adsunt,
milia quot magnis umquam venere Mycenis;
obsedere alii telis angusta viarum
oppositi; stat ferri acies mucrone corusco
stricta, parata neci; vix primi proelia temptant
335portarum vigiles, et caeco Marte resistunt.”
Talibus Othryadae dictis et numine divom
in flammas et in arma feror, quo tristis Erinys,
quo fremitus vocat et sublatus ad aethera clamor.
Addunt se socios Rhipeus et maximus armis
340Epytus oblati per lunam Hypanisque Dymasque,
et lateri adglomerant nostro, iuvenisque Coroebus,
Mygdonides: illis ad Troiam forte diebus
venerat, insano Cassandrae incensus amore,
et gener auxilium Priamo Phrygibusque ferebat,
345infelix, qui non sponsae praecepta furentis
audierit.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.