Venerat antiquis Corythi de finibus Acron,
720Graius homo, infectos linquens profugus hymenaeos.
Hunc ubi miscentem longe media agmina vidit,
purpureum pennis et pactae coniugis ostro:
impastus stabula alta leo ceu saepe peragrans,
suadet enim vesana fames, si forte fugacem
725conspexit capream aut surgentem in cornua cervum,
gaudet, hians immane, comasque arrexit et haeret
visceribus super accumbens, lavit inproba taeter
ora cruor,
sic ruit in densos alacer Mezentius hostis.
730Sternitur infelix Acron et calcibus atram
tundit humum expirans infractaque tela cruentat.
Atque idem fugientem haud est dignatus Oroden
sternere nec iacta caecum dare cuspide volnus:
obvius adversoque occurrit seque viro vir
735contulit, haud furto melior, sed fortibus armis.
Tum super abiectum posito pede nixus et hasta:
“Pars belli haud temnenda, viri, iacet altus Orodes.”
Conclamant socii laetum paeana secuti.
Ille autem exspirans: “Non me, quicumque es, inulto,
740victor, nec longum laetabere: te quoque fata
prospectant paria atque eadem mox arva tenebis.”
Ad quae subridens mixta Mezentius ira:
“Nunc morere. Ast de me divom pater atque hominum rex
viderit.” Hoc dicens eduxit corpore telum:
745olli dura quies oculos et ferreus urget
somnus, in aeternam clauduntur lumina noctem.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.