Iunonem interea compellat Iuppiter ultro:
“O germana mihi atque eadem gratissima coniunx,
ut rebare, Venus, nec te sententia fallit,
Troianas sustentat opes, non vivida bello
610dextra viris animusque ferox patiensque pericli.”
Cui Iuno summissa “Quid, o pulcherrime coniunx,
sollicitas aegram et tua tristia dicta timentem?
Si mihi, quae quondam fuerat quamque esse decebat,
vis in amore foret, non hoc mihi namque negares,
615omnipotens, quin et pugnae subducere Turnum
et Dauno possem incolumem servare parenti.
Nunc pereat Teucrisque pio det sanguine poenas.
Ille tamen nostra deducit origine nomen
Pilumnusque illi quartus pater et tua larga
620saepe manu multisque oneravit limina donis.”
Cui rex aetherii breviter sic fatur Olympi:
“Si mora praesentis leti tempusque caduco
oratur iuveni meque hoc ita ponere sentis,
tolle fuga Turnum atque instantibus eripe fatis
625hactenus indulsisse vacat. Sin altior istis
sub precibus venia ulla latet totumque moveri
mutarive putas bellum, spes pascis inanis.”
Et Iuno adlacrimans: “Quid si, quae voce gravaris,
mente dares atque haec Turno rata vita maneret?
630Nunc manet insontem gravis exitus, aut ego veri
vana feror. Quod ut O potius formidine falsa
ludar et in melius tua, qui potes, orsa reflectas!”
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.