previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

295Incipiens stabulis edico in mollibus herbam
carpere ovis, dum mox frondosa reducitur aestas,
et multa duram stipula filicumque maniplis
sternere subter humum, glacies ne frigida laedat
molle pecus scabiemque ferat turpisque podagras.
300Post hinc digressus iubeo frondentia capris
arbuta sufficere et fluvios praebere recentis
et stabula a ventis hiberno opponere soli
ad medium conversa diem, cum frigidus olim
iam cadit extremoque inrorat Aquarius anno.
305Haec quoque non cura nobis leviore tuendae,
nec minor usus erit, quamvis Milesia magno
vellera mutentur Tyrios incocta rubores:
densior hinc suboles, hinc largi copia lactis;
quam magis exhausto spumaverit ubere mulctra,
310laeta magis pressis manabunt flumina mammis.
Nec minus interea barbas incanaque menta
Cinyphii tondent hirci saetasque comantis
usum in castrorum et miseris velamina nautis.
Pascuntur vero silvas et summa Lycaei
315horrentisque rubos et amantis ardua dumos:
atque ipsae memores redeunt in tecta suosque
ducunt et gravido superant vix ubere limen.
Ergo omni studio glaciem ventosque nivalis
quo minor est illis curae mortalis egestas,
320avertes victumque feres et virgea laetus
pabula, nec tota claudes faenilia bruma.
At vero Zephyris cum laeta vocantibus aestas
in saltus utrumque gregem atque in pascua mittet,
Luciferi primo cum sidere frigida rura
325carpamus, dum mane novum, dum gramina canent,
et ros in tenera pecori gratissimus herba.
Inde ubi quarta sitim caeli collegerit hora
et cantu querulae rumpent arbusta cicadae,
ad puteos aut alta greges ad stagna iubebo
330currentem ilignis potare canalibus undam;
aestibus at mediis umbrosam exquirere vallem,
sicubi magna Iovis antiquo robore quercus
ingentis tendat ramos, aut sicubi nigrum
ilicibus crebris sacra nemus accubet umbra;
335tum tenuis dare rursus aquas et pascere rursus
solis ad occasum, cum frigidus aera vesper
temperat et saltus reficit iam roscida luna
litoraque alcyonem resonant, acalanthida dumi.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (J. B. Greenough, 1900)
hide References (2 total)
  • Cross-references in general dictionaries to this page (2):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: