previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

Alternis idem tonsas cessare novalis
et segnem patiere situ durescere campum;
aut ibi flava seres mutato sidere farra,
unde prius laetum siliqua quassante legumen
75aut tenuis fetus viciae tristisque lupini
sustuleris fragilis calamos silvamque sonantem.
Urit enim lini campum seges, urit avenae,
urunt Lethaeo perfusa papavera somno:
sed tamen alternis facilis labor, arida tantum
80ne saturare fimo pingui pudeat sola neve
effetos cinerem inmundum iactare per agros.
Sic quoque mutatis requiescunt fetibus arva;
nec nulla interea est inaratae gratia terrae.
Saepe etiam sterilis incendere profuit agros
85atque levem stipulam crepitantibus urere flammis:
sive inde occultas viris et pabula terrae
pinguia concipiunt, sive illis omne per ignem
excoquitur vitium atque exsudat inutilis humor,
seu pluris calor ille vias et caeca relaxat
90spiramenta, novas veniat qua sucus in herbas,
seu durat magis et venas adstringit hiantis,
ne tenues pluviae rapidive potentia solis
acrior aut Boreae penetrabile frigus adurat.
Multum adeo, rastris glaebas qui frangit inertis
95vimineasque trahit cratis, iuvat arva, neque illum
flava Ceres alto nequiquam spectat Olympo;
et qui, proscisso quae suscitat aequore terga,
rursus in obliquum verso perrumpit aratro,
exercetque frequens tellurem atque imperat arvis.
100Humida solstitia atque hiemes orate serenas,
agricolae; hiberno laetissima pulvere farra,
laetus ager: nullo tantum se Mysia cultu
iactat et ipsa suas mirantur Gargara messis.
Quid dicam, iacto qui semine comminus arva
105insequitur cumulosque ruit male pinguis harenae
deinde satis fluvium inducit rivosque sequentis
et, cum exustus ager morientibus aestuat herbis,
ecce supercilio clivosi tramitis undam
elicit. illa cadens raucum per levia murmur
110saxa ciet, scatebrisque arentia temperat arva.
Quid qui, ne gravidis procumbat culmus aristis,
luxuriem segetum tenera depascit in herba,
cum primum sulcos aequant sata. quique paludis
collectum humorem bibula deducit harena.
115Praesertim incertis si mensibus amnis abundans
exit et obducto late tenet omnia limo,
unde cavae tepido sudant humore lacunae.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (J. B. Greenough, 1900)
hide References (5 total)
  • Cross-references to this page (1):
  • Cross-references in general dictionaries to this page (4):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: