28.
At Iugurtha contra spem nuntio accepto, quippe quoi [p. 76] Romae omnia venire in animo haeserat, filium et cum eo duos familiaris ad senatum legatos mittit iisque uti Illis, quos Hiempsale interfecto miserat, praecipit, omnis mortalis pecunia aggrediantur.
[2]
qui postquam Romam adventabant, senatus a Bestia consultus est, placeretne legatos Iugurthae recipi moenibus, iique decrevere, nisi regnum ipsumque deditum venissent, uti in diebus proxumis decem Italia decederent.
[3]
consul Numidis ex senatus decreto nuntiari iubet. ita infectis rebus illi domum discedunt.
[4]
Interim Calpurnius parato exercitu legat sibi homines nobilis factiosos, quorum auctoritate quae deliquisset munita fore sperabat. in quis fuit Scaurus, quoius de natura et habitu supra memoravimus.
[5]
nam in consule nostro multae bonaeque artes <et> animi et corporis erant, quas omnis avaritia praepediebat: patiens laborum, acri ingenio, satis providens, belli haud ignarus, firmissumus contra pericula et insidias.
[6]
sed legiones per Italiam Regium atque inde Siciliam, porro ex Sicilia in Africam transvectae.
[7]
igitur Calpurnius initio paratis commeatibus acriter Numidiam ingressus est, multosque mortalis et urbis aliquot pugnando cepit.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.