Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
3. Defecerat a rege Tissaphernes, neque id tam Artaxerxi quam ceteris erat apertum: multis enim magnisque meritis apud regem, etiam cum in officio non maneret, valebat. neque id erat mirandum, si non facile ad credendum adducebatur, reminiscens eius se opera Cyrum fratrem superasse. [2] huius accusandi gratia Conon a Pharnabazo ad regem missus posteaquam venit, primum ex more Persarum ad chiliarchum, qui secundum gradum imperii tenebat, Tithrausten accessit seque ostendit cum rege colloqui velle. [3] huic ille 'nulla' inquit 'mora est, sed tu delibera, utrum colloqui malis an per litteras agere quae cogitas. necesse est enim, si in conspectum veneris, venerari te regem quod προσκύνησιν illi vocant (nemo enim sine hoc admittitur). hoc si tibi grave est, per me nihilo setius editis mandatis conficies quod studes. ' [4] tum Conon 'mihi vero' inquit 'non est grave quemvis honorem habere regi, sed vereor ne civitati meae sit opprobrio, si, cum ex ea sim profectus, quae ceteris gentibus imperare consuerit, potius barbarorum quam illius more fungar. ' itaque quae volebat huic scripta tradidit.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.