Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
2. Interfuit autem pugnae navali apud Salamina, quae facta est prius quam poena liberaretur. idem praetor fuit Atheniensium apud Plataeas in proelio, quo fusus barbarorum exercitus Mardoniusque interfectus est. [2] neque aliud est ullum huius in re militari illustre factum quam eius imperii memoria, iustitiae vero et aequitatis et innocentiae multa, in primis quod huius aequitate factum est, cum in communi classe esset Graeciae simul cum Pausania quo duce Mardonius erat fugatus, ut summa imperii maritimi ab Lacedaemoniis transferretur ad Athenienses: [3] namque ante id tempus et mari et terra duces erant Lacedaemonii. tum autem et intemperantia Pausaniae et iustitia factum est Aristidis, ut omnes fere civitates Graeciae ad Atheniensium societatem se applicarent et adversus barbaros hos duces deligerent sibi.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.