Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
Principio tonitru quatiuntur caerula caeli
propterea quia concurrunt sublime volantes
aetheriae nubes contra pugnantibus ventis.
nec fit enim sonitus caeli de parte serena,
100verum ubi cumque magis denso sunt agmine nubes,
tam magis hinc magno fremitus fit murmure saepe.
praeterea neque tam condenso corpore nubes
esse queunt quam sunt lapides ac ligna, neque autem
tam tenues quam sunt nebulae fumique volantes;
105nam cadere aut bruto deberent pondere pressae
ut lapides, aut ut fumus constare nequirent
nec cohibere nives gelidas et grandinis imbris.
Dant etiam sonitum patuli super aequora mundi,
carbasus ut quondam magnis intenta theatris
110dat crepitum malos inter iactata trabesque,
inter dum perscissa furit petulantibus auris
et fragilis sonitus chartarum commeditatur;
id quoque enim genus in tonitru cognoscere possis,
aut ubi suspensam vestem chartasque volantis
115verberibus venti versant planguntque per auras.
fit quoque enim inter dum ut non tam concurrere nubes
frontibus adversis possint quam de latere ire
diverso motu radentes corpora tractim,
aridus unde auris terget sonus ille diuque
120ducitur, exierunt donec regionibus artis.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.