Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
Est haec eiusdem quoque magni causa tremoris.
ventus ubi atque animae subito vis maxima quaedam
aut extrinsecus aut ipsa tellure coorta
580in loca se cava terrai coniecit ibique
speluncas inter magnas fremit ante tumultu
versabundaQUE portatur, post incita cum vis
exagitata foras erumpitur et simul altam
diffindens terram magnum concinnat hiatum.
585in Syria Sidone quod accidit et fuit Aegi
in Peloponneso, quas exitus hic animai
disturbat urbes et terrae motus obortus.
multaque praeterea ceciderunt moenia magnis
motibus in terris et multae per mare pessum
590subsedere suis pariter cum civibus urbes.
quod nisi prorumpit, tamen impetus ipse animai
et fera vis venti per crebra foramina terrae
dispertitur ut horror et incutit inde tremorem;
frigus uti nostros penitus cum venit in artus,
595concutit invitos cogens tremere atque movere.
ancipiti trepidant igitur terrore per urbis,
tecta superne timent, metuunt inferne cavernas
terrai ne dissoluat natura repente,
neu distracta suum late dispandat hiatum
600idque suis confusa velit complere ruinis.
proinde licet quamvis caelum terramque reantur
incorrupta fore aeternae mandata saluti:
et tamen inter dum praesens vis ipsa pericli
subdit et hunc stimulum quadam de parte timoris,
605ne pedibus raptim tellus subtracta feratur
in barathrum rerumque sequatur prodita summa
funditus et fiat mundi confusa ruina.
*
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.