Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
470Praeterea permulta mari quoque tollere toto
corpora naturam declarant litore vestis
suspensae, cum concipiunt umoris adhaesum.
quo magis ad nubis augendas multa videntur
posse quoque e salso consurgere momine ponti;
475nam ratio consanguineast umoribus omnis.
Praeterea fluviis ex omnibus et simul ipsa
surgere de terra nebulas aestumque videmus,
quae vel ut halitus hinc ita sursum expressa feruntur
suffunduntque sua caelum caligine et altas
480sufficiunt nubis paulatim conveniundo;
urget enim quoque signiferi super aetheris aestus
et quasi densendo subtexit caerula nimbis.
Fit quoque ut hunc veniant in caelum extrinsecus illa
corpora quae faciunt nubis nimbosque volantis;
485innumerabilem enim numerum summamque profundi
esse infinitam docui, quantaque volarent
corpora mobilitate ostendi quamque repente
immemorabile per spatium transire solerent.
haut igitur mirumst, si parvo tempore saepe
490tam magnis ventis tempestas atque tenebrae
coperiant maria ac terras inpensa superne,
undique quandoquidem per caulas aetheris omnis
et quasi per magni circum spiracula mundi
exitus introitusque elementis redditus extat.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.