previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


Sed neque Centauri fuerunt nec tempore in ullo
esse queunt duplici natura et corpore bino
880ex alienigenis membris compacta, potestas
hinc illinc partis ut sat par esse potissit.
id licet hinc quamvis hebeti cognoscere corde.
principio circum tribus actis impiger annis
floret equus, puer haut quaquam; nam saepe etiam nunc
885ubera mammarum in somnis lactantia quaeret.
post ubi equum validae vires aetate senecta
membraque deficiunt fugienti languida vita,
tum demum puerili aevo florenta iuventas
officit et molli vestit lanugine malas;
890ne forte ex homine et veterino semine equorum
confieri credas Centauros posse neque esse,
aut rapidis canibus succinctas semimarinis
corporibus Scyllas et cetera de genere horum,
inter se quorum discordia membra videmus;
895quae neque florescunt pariter nec robora sumunt
corporibus neque proiciunt aetate senecta
nec simili Venere ardescunt nec moribus unis
conveniunt neque sunt eadem iucunda per artus.
quippe videre licet pinguescere saepe cicuta
900barbigeras pecudes, homini quae est acre venenum.
flamma quidem vero cum corpora fulva leonum
tam soleat torrere atque urere quam genus omne
visceris in terris quod cumque et sanguinis extet,
qui fieri potuit, triplici cum corpore ut una,
905prima leo, postrema draco, media ipsa, Chimaera
ore foras acrem flaret de corpore flammam?
quare etiam tellure nova caeloque recenti
talia qui fingit potuisse animalia gigni,
nixus in hoc uno novitatis nomine inani,
910multa licet simili ratione effutiat ore,
aurea tum dicat per terras flumina vulgo
fluxisse et gemmis florere arbusta suësse
aut hominem tanto membrorum esse impete natum,
trans maria alta pedum nisus ut ponere posset
915et manibus totum circum se vertere caelum.
nam quod multa fuere in terris semina rerum,
tempore quo primum tellus animalia fudit,
nil tamen est signi mixtas potuisse creari
inter se pecudes compactaque membra animantum,
920propterea quia quae de terris nunc quoque abundant
herbarum genera ac fruges arbustaque laeta
non tamen inter se possunt complexa creari,
sed res quaeque suo ritu procedit et omnes
foedere naturae certo discrimina servant.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (William Ellery Leonard, 1916)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: