This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[3] quod me de Antonio consulis, quoad Bruti exitum cognorimus custodiendum puto. ex iis litteris quas mihi misisti, Dolabella Asiam vexare videtur et in ea se gerere taeterrime. compluribus autem scripsisti Dolabellam a Rhodiis esse exclusum. qui si ad Rhodum accessit, videtur mihi Asiam reliquisse. id si ita est, istic tibi censeo commorandum; sin †eam semel cepit, mihi crede, non erit id. Apr.† at in Asiam censeo persequendum. nihil mihi videris hoc tempore melius acturus.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.