Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[4] quamquam et hunc, ut spero, tenebo multis repugnantibus. videtur enim esse indoles, sed flexibilis aetas multique ad depravanduin parati; qui splendore falsi honoris obiecto aciem boni ingeni praestringi posse confidunt. itaque ad reliquos hic quoque labor mihi accessit ut omnis adhibeam machinas ad tenendum adulescentem ne famam subeam temeritatis. quamquam quae temeritas est? magis enim illum pro quo spopondi quam me ipsum obligavi; nec vero paenitere potest rem publicam me pro eo spopondisse, qui fuit in rebus gerendis cum suo ingenio tum mea promissione constantior.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.