This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[5] spes libertatis nusquam nisi in vestrorum castrorum principiis est. firmos omnino et duces habemus ab occidente et exercitus. hoc adulescentis praesidium equidem adhuc firmum esse confido, sed ita multi labefactant ut ne moveatur interdum extimescam. habes totum rei publicae statum, qui quidem tum erat, cum has litteras dabam. velim deinceps meliora sint. sin aliter fuerit, (quod di omen avertant!) rei publicae vicem dolebo quae immortalis esse debebat; mihi quidem quantulum reliqui est?
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.