This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[3] sed Caesarem meis consiliis adhuc gubernatum, praeclara ipsum indole admirabilique constantia, improbissimis litteris quidam fallacibusque interpretibus ac nuntiis impulerunt in spem certissimam consulatus. quod simul atque sensi, neque ego illum absentem litteris monere destiti nec accusare praesentis eius necessarios qui eius cupiditati suffragari videbantur, nec in senatu sceleratissimorum consiliorum fontis aperire dubitavi. nec vero ulla in re memini aut senatum meliorem aut magistratus; numquam enim in honore extraordinario potentis hominis vel potentissimi potius (quando quidem potentia iam in vi posita est et armis) accidit ut nemo tribunus plebis, nemo alio magistratu, nemo privatus auctor exsisteret. sed in hac constantia atque virtute erat tamen sollicita civitas. inludimur enim, Brute, tum militum deliciis, tum imperatoris insolentia. tantum quisque se in re publica posse postulat quantum habet virium; non ratio, non modus, non lex, non mos, non officium valet, non iudicium non existimatio civium, non posteritatis verecundia.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.